Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Aut, si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam?
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultain
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit),
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes?
Ah! certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse Vale! nostri memor ibis ad astra.'
"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,

Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam !
Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multùm
Displicui; nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis et Francinus; erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

[ocr errors][merged small][merged small]

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140

Dum solus teneros claudebam cratibus hodos.

Ah! quoties dixi, cum te cinis ater habebat,

Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon;

6

Vimina nunc texit varios sibi quod sit in usus ;'
Et quæ tum facili sperabam mente futura

Arripui voto levis, et præsentia finxi.

'Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat,
Imus, et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.'.
Ah! pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam-nam nescio quid mihi grande sonabat

150

Fistula-ab undecimâ jam lux est altera nocte—
Et tum fortè novis admôram labra cicutis :
Dissiluere tamen, ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus; tamen et referam; vos cedite, sylvæ.
"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen ;
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu

Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides! Quid enim? omnia non licet uni,
Non sperâsse uni licet omnia, mî satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitùsque inglorius orbi),
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento.

In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ;
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,

Auroram vitreis surgentem respicit undis;

Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus :

160

170

180

190

Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ,

Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo;

Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi,

Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

"Tu quoque in his-nec me fallit spes lubrica, Damon-
Tu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas? nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco;

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra.

200

Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat

Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris ;
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores!
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos,
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

210

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM..

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca Publicâ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt Kara v, partim arоλeλvμévа. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditieque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim

Sedula, tamen haud nimii poetæ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ

Antiqua gentis lumina et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas

70

« ZurückWeiter »