Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Aptior hora cibo, nisi quam dederit Petosiris.

Si mediocris erit; spatium lustrabit utrinque
Metarum, et sortes ducet, frontemque manumque
Præbebit vati crebruin poppysma roganti.
Divitibus responsa dabunt Phryx augur et Indus
Conductus, dabit astrorum mundique peritus,
Atque aliquis senior, qui publica fulgura condit.
Plebeium in circo positum est et in aggere fatum.
Quæ nullis longum ostendit cervicibus aurum,
Consulit ante phalas, delphinorumque columnas,
An saga vendenti nubat caupone relicto.

Hæ tamen et partûs subeunt discrimen, et omnes
Nutricis tolerant, fortunâ urguente, labores;
Sed jacet aurato vix ulla puerpera lecto.

Tantùm artes hujus, tantùm medicamina possunt.-
Transeo.suppositos, et gaudia, votaque sæpè
Ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
Pontifices, Salios, Scaurorum nomina falso
Corpore laturos. Stat Fortuna improba noctu,
Arridens nudis infantibus. Hos fovet omnes,
Involvitque sinu: domibus tunc porrigit altis,
Secretumque sibi mimum parat. Hos amat, his se
Ingerit, utque suos ridens producit alumnos.

[ocr errors]

Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit
Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti.-
Indè animi caligo, et magna oblivio rerum,
Quas modò gessisti. Tamen hoc tolerabile, si non
Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis,
Cui totam tremuli frontem Cæsonia pulli
Infudit. Quæ non faciet, quod Principis uxor?
Ardebant cuncta, et fractâ compage ruebant,
Non aliter, quàm si fecisset Juno maritum
Insanum. Minùs ergò nocens erit Agrippinæ.
Boletus siquidem unius præcordia pressit
Ille senis, tremulumque caput descendere jussit
In cœlum, et longam manantia labra salivam.
Hæc poscit ferrum atque ignes, hæc potio torquet :
Hæc lacerat mixtos Equitum cum sanguine Patres.
Tanti partus equæ ! quanti una venefica constat ?

Oderunt natos de pellice; nemo repugnet,
Nemo vetet jam jam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas, et nulli credite mensæ.
Livida materno fervent adipata veneno.

465

470

475

480

485

490

495

500

505

Mordeat antè aliquis, quidquid porrexerit illa,
Quæ peperit timidus prægustet pocula pappas.
Fingimus hæc, altum Satirâ sumente cothurnum
Scilicet, et, finem egressi legemque priorum,
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis, cœloque Latino.
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,

Quæ deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi.
Tune duos unâ, sævissima vipera, cœnâ?
Tune duos? Septem, si septem fortè fuissent.
Credamus tragicis, quidquid de Colchide torvâ
Dicitur et Procne: nil contrà conor, et illæ
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum, et rabie jecur incendente feruntur
Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons

510

515

520

525

Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.

Illam ego non tulerim, quæ computat, et scelus ingens

Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti

Alcestim, et, similis si permutatio detur,

530

Morte viri cupient animam servare catellæ.

Occurrent multæ tibi Belides atque Eriphylæ
Manè Clytemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantùm refert, quòd Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextrâ lævâque tenebat.
At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ;
Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides
Pon.ica ter victi cautus medicamina regis.

535

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER TERTIUS.

SATIRA VII.

Er spes, et ratio studiorum in Cæsare tantùm :
Solus enim tristes hâc tempestate Camœnas
Respexit, quum jam celebres, notique poëtæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent; nec fœdum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri, quum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam, si Pieriâ quadrans tibi nullus in umbrâ
Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ,
Et vendas potiùs, commissa quod auctio vendit
Stantibus, œnophorum, tripodas, armaria, cistas,
Alcyonem Paccî, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius, quàm si dicas sub judice, Vidi,

5

10

[blocks in formation]

Hoc agite, o juvenes : circumspicit, et stimulat vos,
Materiamque sibi Ducis indulgentia quærit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo croceæ membrana tabellæ
Impletur; lignorum aliquid posce ociùs, et, quæ

20

Componis, dona Veneris, Thelesine, marito;
Aut claude, et positos tineâ pertunde libellos.
Frange miser calamos, vigilataque prælia dele,
Qui facis in parvâ sublimia carmina cellâ,
Ut dignus venias hederis, et imagine macrâ.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantùm admirari, tantùm laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit ætas
Et pelagi patiens, et cassidis, atque ligonis.
Tædia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste,
Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relictâ.
Ipse facit versus, atque uni cedit Homero
Propter mille annos; aut, si dulcedine famæ
Succensus recites, maculosas commodat ædes.
Hæc longè ferrata domus servire jubetur,
In quâ sollicitas imitatur janua portas.
Scit dare libertos extremâ in parte sedentes
Ordinis, et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum, quanti subsellia constent,
Et quæ conducto pendent anabathra tigillo,
Quæque reportandis posita est orchestra cathedris.

25

30

35

40

45

Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos
Ducimus, et littus sterili versamus aratro.
Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali: tenet insanabile multos
Scribendi cacoëthes, et ægro in corde senescit.
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale monetâ,

50

55

Hunc, qualem nequeo monstrare, et sentio tantùm,

Anxietate carens animus facit, omnis acerbi

Impatiens, cupidus silvarum, aptusque bibendis

Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro

Pierio, thyrsumve potest contingere sana

60

Paupertas atque æris inops, quo nocte dieque

Corpus eget: satur est, quum dicit Horatius, Euoe!

Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo

Vexant, et dominis Cirrhæ Nysæque feruntur

Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnæ mentis opus, nec de lodice parandâ

65

Attonitæ, currus, et equos, faciesque deorum

Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.

Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri:
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et lænam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor, quod mittat amico
Quintillæ quod donet, habet; nec defuit illi,
Unde emeret multâ pascendum carne leonem
Jam domitum constat leviori bellua sumptu
Nimirum, et capiunt plus intestina poëtæ.
Contentus famâ jaceat Lucanus in hortis
Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantùm est?

Curritur ad vocem jucundam, et carmen amica
Thebaïdos, lætam fecit quum Statius urbem,
Promisitque diem: tantâ dulcedine captos
Afficit ille animos, tantâque libidine vulgi
Auditur; sed, quum fregit subsellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ille et militiæ multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro.

[blocks in formation]

Quod non dant proceres, dabit histrio. Tu Camerinos, - 90. Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?

Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.

Quis tibi Mæcenas? quis nunc erit aut Proculeius,

Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter?

95

Tunc par ingenio pretium: tunc utile multis
Pallere, et vinum toto nescire Decembri.

Vester porrò labor fœcundior, historiarum

Scriptores petit hic plus temporis, atque olei plus;
Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus, et multâ crescit damnosa papyro.

100

Sic ingens rerum numerus jubet, atque operum lex.
Quæ tamen inde seges? terræ quis fructus apertæ ?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbrâ.
Dic igitur, quid causidicis civilia præstent
Officia, et magno comites in fasce libelli?
Ipsi magna sonant, sed tunc, quum creditor audit,
Præcipuè, vel si tetigit latus acrior illo,

105

Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles,

110

Conspuiturque sinus. Veram deprêndere messem

« ZurückWeiter »