Cras bibet Albanis aliquid de montibus, aut de Setinis, cujus patriam titulumque senectus Delevit multâ veteris fuligine testæ ;
Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassî natalibus. Ipse capaces Heliadum crustas, et inæquales beryllo
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ; Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos. Da veniam præclara illîc laudatur iaspis. Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert A digitis, quas in vaginæ fronte solebat Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ. Tu Beneventani sutoris nomen habentem Siccabis calicem nasorum quatuor, ac jam Quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro. Si stomachus domini fervet vinoque ciboque; Frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
Non eadem vobis poni modò vina querebar : Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor Gætulus dabit aut nigri manus ossea Mauri, Et cui per mediam nolis occurrere noctem, Clivosæ veheris dum per monumenta Latinæ. Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus, Quàm fuit et Tulli census pugnacis, et Anci, Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem
Respice, quum sities. Nescit tot millibus emptus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister? Quippe indignatur veteri parere clienti,
Quòdque aliquid poscas, et quòd se stante recumbas. Maxima quæque domus servis est plena superbis. Ecce alius quanto porrexit murmure panem Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ, Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum ! Sed tener, et niveus, mollique siligine factus Servatur domino: dextram cohibere memento. Salva sit artocopi reverentia. Finge tamen te Improbulum; superest illîc, qui ponere cogat. Vis tu consuetis audax conviva canistris Impleri, panisque tui novisse colorem ? Scilicet hoc fuerat, propter quod, sæpè relictâ
Conjuge, per montem adversum, gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret sævâ quum grandine vernus
Jupiter, et multo stillaret pænula nimbo!
Adspice, quàm longo distendat pectore lancem,
Quæ fertur domino, squilla, et quibus undique septa
Asparagis, quâ despiciat convivia caudâ,
Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur, Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros. Mullus erit domino, quem misit Corsica, vel quem Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est Et jam defecit nostrum mare, dum gula sævit, Retibus assiduis penitus scrutante macello Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. Instruit ergò focum provincia: sumitur illinc Quod captator emat Lenas, Aurelia vendat. Virroni muræna datur, quæ maxima venit Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster, Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas, Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim. Vos anguilla manet longæ cognata colubræ, Aut glacie adspersus maculis Tiberinus, et ipse Vernula riparum pinguis torrente cloacâ, Et solitus mediæ cryptam penetrare Suburæ. Ipsi pauca velim, facilem si præbeat aurem. Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis A Senecâ, quæ Piso bonus, quæ Cotta solebat Largiri; namque et titulis et fascibus olim Major habebatur donandi gloria: solum Poscimus, ut cœnes civiliter. Hoc face, et esto, Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.
Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par Altilis, et flavi dignus ferro Meleagri Fumat aper post hunc tradentur tubera, si ver Tunc erit, et facient optata tonitrua cœnas Majores. Tibi habe frumentum, Alledius inquit, O Libye; disjunge boves, dum tubera mittas!
Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectes, et chironomonta volanti Cultello, donec peragat dictata magistri Omnia: nec minimo sanè discrimine refert, Quo gestu lepores, et quo gallina secetur.
Duceris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponêre forìs, si quid tentaveris unquam
Hiscere, tanquam habeas tria nomina. Quando propinat Virro tibi, sumitque tuis contacta labellis
Pocula? quis vestrûm temerarius usque adeò, quis
Perditus, ut dicat regi, Bibe? Plurima sunt, quæ Non audent homines pertusâ dicere lænâ.
Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dîs,
Et melior fatis donaret; homuncio, quantus
Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus!
Da Trebio pone ad Trebium! Vis, frater, ab ipsis
Ilibus? O nummi, vobis hunc præstat honorem,
Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aulâ Luserit Æneas, nec filia dulcior illo.
Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum. Sed tua nunc Mycale pariat licet, et pueros tres In gremium patris fundat simul: ipse loquaci Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum, Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, Boletus domino; sed qualem Claudius edit Ante illum uxoris, post quem nil ampliùs edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit Poma dari, quorum solo pascaris odore; Qualia perpetuus Phæacum autumnus habebat, Credere quæ possis subrepta sororibus Afris. Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit, Qui tegitur parmâ et galeâ, metuensque flagelli Discit ab hirsutâ jaculum torquere capellâ.
Forsitan impensæ Virronem parcere credas. Hoc agit, ut doleas : nam quæ comœdia, mimus Quis melior plorante gulâ? Ergò omnia fiunt, Si nescis, ut per lacrymas effundere bilem Cogaris, pressoque diù stridere molari. Tu tibi liber homo et regis conviva videris : Captum te nidore suæ putat ille culinæ :
Nec malè conjectat. Quis enim tam nudus, ut illum Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
Vel nodus tantùm, et signum de paupere loro? Spes bene cœnandi vos decipit. Ecce dabit jam Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri. Ad nos jam veniet minor altilis. Indè parato, Intactoque omnes, et stricto pane tacetis. Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso Præbebis quandoque caput, nec aura timebis Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
CREDO pudicitiam Saturno rege moratam In terris, visamque diù, quum frigida parvas Præberet spelunca domos, ignemque, laremque, Et pecus, et dominos communi clauderet umbrâ; Silvestrem montana torum quum sterneret uxor Frondibus et culmo, vicinarumque ferarum
Pellibus; haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos; Sed potanda ferens infantibus ubera magnis, Et sæpè horridior glandem ructante marito. Quippe aliter tunc orbe novo cœloque recenti Vivebant homines, qui rupto robore nati, Compositive luto, nullos habuêre parentes.
Multa pudicitiæ veteris vestigia forsan,
Aut aliqua exstiterint, et sub Jove; sed Jove nondum
Barbato, nondum Græcis jurare paratis
Per caput alterius, quum furem nemo timeret
Caulibus, aut pomis, et aperto viveret horto. Paulatim deinde ad superos Astræa recessit Hâc comite, atque duæ pariter fugêre sorores. Antiquum et vetus est, alienum, Posture, lectum Concutere, atque sacri genium contemnere fulcri. Omne aliud crimen mox ferrea protulit ætas : Viderunt primos argentea sæcula machos.
« ZurückWeiter » |