Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, ANTISTROPHE. Ergo, tu visere lucos Musarum ibis amœnos; Diamque Phœbi rursus ibis in domum, Oxonia quam valle colit, Delo posthabita, Bifidoque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legeris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina, et verum decus. EPODOS. Vos tandem, haud vacui mei labores, Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas, Et tutela dabit solers Roüsi; 70 75 [longe Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum prava facesset: At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit, integro sinu. 810 Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελευμένα. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. ADDITIONAL NOTE. Par. Reg. iv. 1. 115. Citron tables, &c.] Citrus arbor in Atalante Mauritaniæ monte nascitur, ex qua olim faciebant lectos fores et mensas, quas eboreis pedibus fulcientes feminæ, viris contra margaritas regerebant. Cato in ea, quam habuit, oratione, ne quis consul bis fieret: Dicere possum, quibus villæ atque ædes ædificatæ atque expolitæ maximo opere, citro, atque ebore, atque pavimentis Panicis stent.' Aus. Popmæ Not. in Fragm. Varronis, ed. Bipont. p. 349. THE END. CHISWICK PRESS-PRINTED BY WHITTINGHAM AND WILKINS, TOOKS COURT, CHANCERY LANE. הספרים הלאומי והאוניברסיטא ירושלים |