Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam, Et vada fœmineis insidiosa sonis,

74

Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro Dicitur umbrarum detinuisse greges.

80

Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,
Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modo saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris;
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit;
Stelliparumque polum, modulantesque æthere
Et subito elisos ad sua fana Deos.

[turmas, Dona quidem dedimus Christi natalibus illa, Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis ; Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. ANNO ETATIS 19.

90

NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas,

5

73 Perseia] Circe was the daughter of the sun, and as some say, of Hecate. Ov. Met. vii. 74. Rem. Amor. 263. Warton.

recitem] Ov. Ep. Pont. iv. ii. 37. tem,' &c. And Trist. iv. i. 18. IVarton,

'Hic, mea cui reci

Conveniunt tenero mollia bella duci :

Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos, Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.

10

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim Deus ullus ad
Promptior, et duplici jam ferus igne calet. [iras
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;
Prodidit astantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;

20

Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantæus Naide raptus Hýlas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares, 25
Addideratque truces, nec sine felle, minas.
Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit :
Nunc mea quid possit dextera, testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phœbum, cessit et ille mihi;

21 Talis] The line is from Tibullus, iv. ii. 13.
'Talis in æterno felix Vertumnus Olympo. Warton.
4 Naide] Wrongly printed Naiade.'

30

Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

35

Inscius uxori qui necis author erat. Est etiam nobis ingens quoque victus Orion, Herculeæque manus, Herculeusque comes. 40 Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me, Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera, quæ dubitas, melius mea tela docebunt, Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ, 45 Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam, Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

50

Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites, Et modo villarum proxima rura placent. Turba frequens, facieque simillima turba dearum, Splendida per medias itque reditque vias; Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat: Fallor? An et radios hinc quoque Phœbus habet? Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quo me fert juvenilis, agor:

[ocr errors]

55

37 Cydoniusque] Ov. Met. viii. 22. Cydoneasque pharetras.' Æn. xii. 852. Warton. There is no authority for lengthening the first syllable of Cydonius.' Virg. Eclog.x. 39; but see Heinsius's note on Ovid. Art. Am. i. 293.

[ocr errors]

Lumina luminibus male providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam forte aliis supereminuisse notabam ;
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deum conspicienda fuit.

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65
Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit; multæque sagittæ,
Et facis a tergo grande pependit onus:
Nec mora: nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intus, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacite querebundus, et excors
Et dubius volui sæpe referre pedem.

70

75

80

Findor, et hæc remanet: sequitur pars altera votum,
Raptaque tam subito gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos:
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.

8 Amphiaraus] Ov. Ep. Pont. iii. i. 52.

Notus humo mersis Amphiaraus equis.' Warton.

85

O utinam, spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui ! ·
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces!
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus,
Nate dea, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

90

95

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verum nec deme, furores, Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est, Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego, mente olim læva, studioque supino,
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

5

10

5 Academia] The Penult short against authority. See note, p. 261.

« ZurückWeiter »