Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi, "Tu quoque in his- -nec me fallit spes lubrica, Damon Tu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas? nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco; 201 Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra. Ite procul, lacrymæ ; purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta, 210 Jan. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM, OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ Publicâ reponeret, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. STROPHE I. GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Munditieque nitens non operosâ, Quam manus attulit Juvenilis olim Sedula, tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit, Insons populi, barbitoque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio 10 Longinquum intonuit melos Vicinis, et humum vix tetigit pede: ANTISTROPHE. Quis te, parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo, Cum tu missus ab urbe, Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula Cærulei patris, Fontes ubi limpidi Aonidum, thyasusque sacer, Orbi notus per immensos Temporum lapsus redeunte cælo, STROPHE 2. Modò quis deus, aut editus deo, Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetrâ, Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo? 20 30 ANTISTROPHE. Quin tu, libelle, nuntii licet malâ Fide, vel oscitantiâ, Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forsan unde vili Lætare felix; en! iterum tibi 40 STROPHE 3. Nam te Rousius sui Optat peculî, numeroque justo Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Quam cui præfuit Ion, Clarus Erechtheides, Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, Ion Actæâ genitus Creusâ. ANTISTROPHE. Ergo tu visere lucos Musarum ibis amœnos; Diamque Phœbi rursus ibis in domum Oxoniâ quam valle colit, Delo posthabitâ, Bifidoque Parnassi jugo; Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legeris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina et verum decus. EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, 50 60 70 Jam serò placidam sperare jubec Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Et tutela dabit solers Roüsî, Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentûm prava facesset; At ultimi nepotes Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, 80 IN SALMASII HUNDREDAM, QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam, IN SALMASIUM. GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo, Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus amicire nuditatem cogitat; Vobis cucullos, præferentes Claudii |