HEU! quàm perpetuis erroribus acta fatiscit Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis Edipodioniam volvit sub pectore noctem ! Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni Assimilare suis, nulloque solubile sæclo Consilium Fati perituris alligat horis.
Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica Mater, Omniparum contracta uterum, sterilescet ab ævo? 10 Et, se fassa senem, malè certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas Annorumque æterna fames, squalorque situsque, Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ? Heu! potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munîsse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes? Ergo erit ut quandoque, sono dilapsa tremendo, Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas; Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine cæli. Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi Dissultabit apex, imoque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella. At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris, Consuluit rerum summæ, certoque peregit
VOL. I.
290
LATIN POEMS.
Pondere Fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu Mundi rota prima diurno, Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineùm rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternùm Phœbus juvenile coruscat, Nec fovet effœtas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed semper, amicâ Luce potens, eadem currit per signa rotarum. Surgit odoratis pariter formosus ab Indis Ethereum pecus albenti qui cogit Olympo, Manè vocans, et serus agens in pascua cæli ; Temporis et gemino dispertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. Nec variant elementa fidem, solitoque fragore Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus ; Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, spiratque hiemem, nimbosque volutat. Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora conchâ Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem Ægæona ferunt dorso Balearica cete. Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti Priscus abest; servatque suum Narcissus odorem ; Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem, Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum Ibit cunctarum series justissima rerum ; Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos et vasti culmina cæli, Ingentique rogo flagrabit machina Mundi.
60
DE IDEA PLATONICÂ QUEMADMODUM ARISTOTELES
DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ, Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis otiosa Æternitas, Monumenta servans, et ratas leges Jovis, Cælique fastos atque ephemeridas Deùm, Quis ille primus cujus ex imagine Natura solers finxit humanum genus, Æternus, incorruptus, æquævus polo, Unusque et universus, exemplar Dei? Haud ille, Palladis gemellus innubæ, Interna proles insidet menti Jovis ; Sed, quamlibet natura sit communior, Tamen seorsus extat ad morem unius, Et, mira! certo stringitur spatio loci : Seu sempiternus ille siderum comes Cæli pererrat ordines decemplicis, Citimumve terris incolit Lunæ globum ; Sive, inter animas corpus adituras sedens, Obliviosas torpet ad Lethes aquas; Sive in remotâ fortè terrarum plagâ Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celsum caput, Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit, Dircæus augur vidit hunc alto sinu; Non hunc silenti nocte Plëiones nepos Vatum sagaci præpes ostendit choro; Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet Longos vetusti commemoret atavos Nini, Priscumque Belon, inclytumque Osiridem; Non ille trino gloriosus nomine Ter magnus Hermes (ut sit arcani scfens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas, urbis exules tuæ, Revocabis, ipse fabulator maximus ; Aut institutor ipse migrabis foras.
AD PATREM.
NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi Aptiùs a nobis quæ possint munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima possint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census, Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ, Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio, Quas mihi semoto somni peperere sub antro, Et nemoris laureta sacri, Parnassides umbræ.
20
Nec tu, vatis opus, divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus et semina cæli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant Superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divosque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ ; Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum,
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum, 30 Æternæque moræ stabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cæli templa coronis, Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus geminique poli convexa sonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis Immortale melos et inenarrabile carmen, Torrida dum rutilus compescit sibila Serpens, Demissoque ferox gladio mansuescit Orion, Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. Carmina regales epulas ornare solebant, Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo. Tum de more sedens festa ad convivia vates, Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, Heroumque actus imitandaque gesta canebat, Et Chaos, et positi latè fundamina Mundi, Reptantesque deos, et alentes numina glandes, Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro. Denique quid vocis modulamen inane juvabit, Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ? Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus, Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures, Carmine, non citharâ, simulacraque functa canendo Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.
50
Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere mille sonos numeros componis ad aptos, Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus Arionii meritò sis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum si me genuisse poëtam Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti Cognatas artes studiumque affine sequamur?
« ZurückWeiter » |