Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

obsides dandi Romanis, si Janiculo præsidium deduci vellent. His conditionibus composita pace, exercitum ab Janiculo deduxit Porsina, et agro Romano excessit. Patres C. Mucio, virtutis causa, trans Tiberim agrum dono 5 dedere, quæ postea sunt Mucia prata appellata. Ergo, ita honorata virtute, feminæ quoque ad publica decora excitatæ ; et Clœlia virgo, una ex obsidibus, quum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum, inter tela hostium 10 Tiberim tranavit, sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira, oratores Romam misit ad Clœliam obsidem deposcendam; alias haud magni facere; deinde in admirationem versus, supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et 15 præ se ferre, quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto fœdus se habiturum, sic deditam inviolatamque ad suos remissurum. Utrimque constitit fides; et Romani pignus pacis ex fœdere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum, sed honorata etiam virtus fuit; lau20 datamque virginem parte obsidum se donare dixit, ipsa, quos vellet, legeret. Productis omnibus, elegisse impubes dicitur, quod virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat, eam ætatem potissimum liberari ab hoste, quæ maxime opportuna injuriæ esset. Pace 25 redintegrata, Romani novam in femina virtutem novo inde genere honoris, statua equestri, donavere; in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo.

XXXIV. M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus, magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque 30 in senatu, quanti plebi daretur. Multi venisse tempus premendæ plebis putabant recuperandique jura, quæ extorta secessione ac vi patribus essent; in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciæ potestatis; "si annonam," inquit, "veterem volunt, jus pristinum reddant patribus. 35 Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video, sub jugum missus, tamquam ab latronibus redemptus? Egone has indignitates diutius patiar quam necesse est?

Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? Secedat nunc, avocet plebem. Patet via in Sacrum montem aliosque colles. Rapiant frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere: fruantur annona, quam furore suo fecere. Audeo dicere, hoc malo domitos, ipsos 5 potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant." Haud tam facile dictu est, faciendumne fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut conditionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia invitis jura imposita patres demerent sibi.

10

XXXV. Et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit; fame se jam sicut hostes peti, cibo victuque fraudari; peregrinum frumentum, quæ sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis 15 Romanæ satisfiat; eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire jubeat. In exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressa; se judicem quisque, se dominum vitæ necisque inimici factum videbat. Contemptim primo 20 Marcius audiebat minas tribunicias; auxilii non pœnæ jus datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos esse. Sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius pœna defungendum esset patribus. Restiterunt tamen adversa invidia usique sunt, qua suis quisque, qua totius ordinis viribus; 25 ac primo tentata res est, si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disjicere rem possent; universi deinde processere, quidquid erat patrum reos diceres, precibus plebem exposcentes, unum sibi civem unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, 30 pro nocente donarent. Ipse quum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. Damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriæ hostilesque jam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigni excepere, benigniusque in dies colebant, quo major ira in suos emine- 35 bat, crebræque nunc querela nunc minæ percipiebantur. Hospitio utebatur Attii Tullii; longe is tum princeps

Volsci nominis erat Romanisque semper infestus; ita, quum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile credebant plebem suam impelli posse, ut toties infeliciter tentata 5 arma caperent; multis sæpe bellis, pestilentia postremo amissa juventute, fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto jam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi,

XXXVI. Ludi forte ex instauratione magni Romæ 10 parabantur. Instaurandi hæc causa fuerat; ludis mane servum quidam pater familiæ, nondum commisso spectaculo, sub furca cæsum medio egerat circo. Cœpti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multo post, Tito Latinio, de plebe homini, somnium 15 fuit. Visus Jupiter dicere, sibi ludis præsultatorem displicuisse; nisi magnifice instaurentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret. Quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen majestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro 20 ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit, filium namque intra paucos dies amisit. Cujus repentina cladis ne causa dubia esset, ægro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin' magnam spreti numinis haberet mercedem; majorem instare, ni eat pro25 pere ac nuntiet consulibus. Jam præsentior res erat. Cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita. Tunc enim vero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis præteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, quum visa atque audita, et 30 obversatum toties somno Jovem, minas irasque cælestes repræsentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubie omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam jussu consulum delatus, eadem illa quum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, 35 ecce aliud miraculum; qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse, traditum memoriæ est.

XXXVII. Ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. Ad eos ludos, auctore Attio Tullio, vis magna Volscorum venit. Priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit, dicit esse, quæ secreto agere de republica velit. 5 Arbitris remotis, "invitus," inquit, “quod sequius sit, de meis civibus loquor. Non tamen admissum quidquam ab his criminatum venio sed cautum, ne admittant. Nimio plus, quam velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito sed 10 vestra patientia incolumes simus. Magna hic nunc Volscorum multitudo est. Ludi sunt. Spectaculo intenta civitas erit. Memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum juventute in hac urbe commissum sit. Horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Hæc nostra 15 vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cujus facti dictive contagione præsens violer." Hæc locutus abiit. Consules quum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam 20 res ad præcavendum vel ex supervacuo movit, factoque senatus consulto, ut urbem excederent Volsci, præcones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem juberent. Ingens pavor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, 25 se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, cœtu quodam modo hominum deorumque abactos esse.

XXXVIII. Quum prope continuato agmine irent, prægressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque eveniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos 30 ipsos sedulo audientes secunda iræ verba, et per eos multitudinem aliam in subjectum viæ campum deduxit. Ibi in concionis modum orationem exorsus, "veteres populi Romani injurias cladesque gentis Volscorum, ut omnia," inquit, "obliviscamini alia, hodiernam hanc contumeliam 35 quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere? An non sensistis triumphatum hodie

de vobis esse? Vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse, vestras conjuges, vestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos, qui audivere vocem præconis, quid, qui nos videre 5 abeuntes, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, nisi aliquid profecto nefas esse: quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum cœtu concilioque abigi? Quid deinde illud non succurrit vivere nos, 10 quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi, si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est magno eorum malo, qui indixere, si viri estis." Ita, et sua sponte irarum pleni et incitati, 15 domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos efficere, ut omne Volscum nomen deficeret.

XXXIX. Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum: quam 20 spem nequaquam fefellit, ut facile appareret, ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus, primum colonos inde Romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit; inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, 25 Poluscam, Coriolos, Bovillas; hæc Romanis oppida ademit; inde Lavinium recipit, tum deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit: postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias, quinque ab urbe millia passuum, castris positis, populatur inde agrum Ro30 manum, custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. Quæ profecto orta esset, adeo tribuni jam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant; sed 35 externus timor, maximum concordiæ vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se jungebat animos. Id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi

« ZurückWeiter »