Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

II. Dum consul placandis Romæ dis habendoque delectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium prævenisse fama erat, quum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludem petit, qua fluvius Arnus per 5 eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus, admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire jussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites; Magonem inde cum expe- 10 ditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si tædio laboris longæque viæ-ut est mollis ad talia gens-dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua modo præirent duces, per præaltas fluvii ac profundas voragines, hausti pæne limo immergentesque se tamen signa seque- 15 bantur; Galli neque sustinere se prolapsi neque assurgere ex voraginibus poterant, aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa ægre trahentes membra, alii, ubi semel victis tædio animis procubuissent, inter jumenta et ipsa jacentia passim morientes.

Maximeque omnium 20

vigiliæ conficiebant per quadriduum, jam et tres noctes toleratæ. Quum omnia obtinentibus aquis nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aquas sarcinis insuper incumbebant; jumentorum itinere toto prostratorum passim acervi tantum, quod exstaret 25 aqua, quærentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal, æger oculis ex verna primum: intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno humore palustrique coelo gra- 30 vante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

III. Multis hominibus jumentisque fœde amissis quum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per præmissos exploratores 35 habuit exercitum Romanum circa Arretii monia esse. Consulis deinde consilía atque animum et situm regionum

itineraque et copias ad commeatus expediendos, et cetera, quæ cognosse in rem erat, summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. Regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque jacent, fru5 menti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. Consul ferox ab consulatu priore, et non modo legum aut patrum majestatis, sed ne deorum quidem satis metuens; hanc insitam ingenio ejus temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat; itaque satis 10 apparebat, nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac præpropere acturum. Quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque irritare Pœnus parat; et, læva relicto hoste, Fæsulas petens, medio Etruriæ agro prædatum profectus, quantam maximam vastitatem potest, ca15 dibus incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam jam Italiam vagari Pœnum, atque obsistente nullo, ad ipsa Romana mœ20 nia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus, collegam exspectandum, ut conjunctis exercitibus, communi animo consilioque rem gererent; interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa prædandi licentia hostem cohibendum; iratus se 25 ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnæque quum dedisset, "immo Arretii ante monia sedeamus," inquit, "hic enim patria et penates sunt: Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam, vastandoque et urendo omnia ad Romana monia perveniat; nec ante nos hinc 30 moverimus quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint." Hæc simul increpans, quum ocius signa convelli juberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus, qui circa erant, ve35 lut fœdo omine incipiendæ rei, insuper nuntiatur, signum, omni vi moliente signifero, convelli nequire. Conversus ad nuntium, "num litteras quoque," inquit, "ab senatu

affers, quæ me rem gerere vetent? Abi nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus præ metu obtorpuerit." Incedere inde agmen cœpit primoribus-superquam quod dissenserant ab consilio-territis etiam duplici prodigio, milite in vulgus læto ferocia ducis, quum spem magis 5 ipsam quam causam spei intueretur.

IV. Hannibal, quod agri est inter Cortonam urbem Trasimenumque lacum, omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum injurias acuat. Et jam pervenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime 10 montes Cortonenses Trasimenus subit; via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles assurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret; Baleares ceteramque levem armaturam 15 post montes circumducit; equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat, ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu, clausa omnia lacu ac montibus essent.

Flaminius quum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, postero die, vixdum satis certa luce, an- 20 gustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen cœpit, id tantum hostium, quod ex adverso erat, conspexit; ab tergo ac super caput decepere insidia. Pœnus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus 25 dat simul invadendi. Qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucur- 30 rerant. Romanus clamore prius undique orto, quam satis cerneret, se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari cœptum est, quam satis instrueretur acies, aut expediri arma stringique gladii possent.

V. Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut in re tre- 35 pida, impavidus, turbatos ordines-vertente se quoque ad dissonos clamores-instruit, ut tempus locusque patitur;

et, quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare jubet; nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute, evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri, et, quo timoris minus sit, eo minus 5 ferme periculi esse. Ceterum præ strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat; tantumque aberat, ut sua signa atque ordinem miles et locum nosceret, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnæ competeret animus, opprimerenturque quidam, onerati magis his quam 10 tecti. Et erat in tanta calligine major usus aurium quam oculorum; ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque; alii fugientes pugnantium globo illati hærebant; alios redeuntes in pugnam avertebat 15 fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequidquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque, nullam, nisi in dextera ferroque, salutis spem esse, tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, 20 et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset; fors conglobat, et animus suus cuique ante aut post pugnandi 25 ordinem dabat; tantusque fuit ardor armorum, adeo intentus pugnæ animus, ut eum motum terræ, qui multarum urbium Italiæ magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit. 30 VI. Tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociCirca consulem tamen acrior infestiorque pugna est; eum et robora virorum sequebantur, et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem; insignemque armis et hostes summa vi petebant, 35 et tuebantur cives, donec Insuber eques-Ducario nomen erat-facie quoque noscitans, "consul en," inquit, "hic est," popularibus suis, "qui legiones nostras cecidit agros

ter.

que et urbem est depopulatus! Jam ego hanc victimam Manibus peremptorum fœde civium dabo;" subditisque calcaribus equo, per confertissimam hostium turbam impetum facit; obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam objecerat, consulem lancea transfixit. 5 Spoliare cupientem triarii objectis scutis arcuere. Magnæ partis fuga inde primum cœpit; et jam nec lacus nec montes pavori obstabant. Per omnia arta præruptaque velut cæci evadunt, armaque et viri super alium alii præcipitantur. Pars magna, ubi locus fugæ deest, per prima 10 vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus humerisque exstare possunt, sese immergunt; fuere, quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit, quæ ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequidquam fessi vada retro 15 ægerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex millia ferme primi agminis, per adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium, quæ post se agerentur, ex saltu evasere, et, quum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum 20 armorum audientes, quæ fortuna pugnæ esset, neque scire nec perspicere præ calligine poterant. Inclinata denique re, quum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida jam luce montes campique perditas res stratamque ostendere fœde Romanam aciem. Itaque, ne in 25 conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis, quam citatissimo poterant agmine, sese abripuerunt. Postero die, quum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire 30 cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; quæ Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes conjecit.

VII. Hæc est nobilis ad Trasimenum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim 35 millia Romanorum in acie cæsa sunt; decem millia, sparsa fuga per omnem Etruriam, diversis itineribus urbem pe

« ZurückWeiter »