AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM. SCAZONTES. IO 20 O Musa gressum quæ volens trahis claudum, MANSUS. Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus: ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20. Fra cavalier magnanimi e cortesi Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentià prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit. IO HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Te pridem magno felix concordia Tasso 20 30 Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo, Flaventes spicas, et lutea mala canistris, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40 Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua, sacris operata deorum, Heroum laudes imitandaque gesta canebant.) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ, Carninibus lætis memorant Corinëida Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco. Fortunate senex! ergo quacunque per orbem Torquati decus et nomen celebrabitur ingens, 50 Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas. At non sponte dumom tamen idem et regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo, Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantùm, ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter saltus frondosaque tecta, Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ, Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici, Exilii duros lenibat voce labores. Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo Saxa stetere loco ; nutat Trachinia rupes, Nec sentit solitas, immania pondera, silvas; Emotæque suis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces. Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet 70 Nascentem et miti lustrârit lumine Phæbus, Atlantisque nepos ; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phæbæos decorâsse viros qui tain bene nôrit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges, 80 Arturumque etiam sub terris bella moventem, 60 90 Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ 100 EPITAPHIUM DAMONIS. ARGUMENTUM. Thyrsis et DANON, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. THYRSIS, animi causâ profectus, peregrè de obitu DAMONIS nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. DAMONIS autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. HIMERIDES Nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, JO 66 20 Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo, Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. “ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. 30 “Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon. At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas, Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis, 40 Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ? Quis fando sopire diem cantuque solebit ? Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pirum, et nucibus strepitat focus, at malus Auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo ? “ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, 51 Cum Pan æsculeâ somnuin capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia Nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores? “ Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hic serum expecto ; supra caput imber et Eurus 60 Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ. |