Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

NOTE III; referred to in page 319.

STATEMENT OF THE OBJECTIONS TO THE OATH PRESCRIBED TO THE ROMAN-CATHOLICS BY JAMES THE FIRST, AND OF THE ANSWERS TO THEM.

(From Clarendon's State Papers, vol. i. p. 190.)

TEXTUS JURAMENTI.

Formula Juramenti novi Fidelitatis, in octo clausulas divisa.

Sensus præsumptus. Formula ista excogitata videtur in odium et suppressionem catholicorum,atque ignominiam ecclesiæ Romanæ, ejusque summi pontificis: ideòque præstari nequit absque lapsu aperto in professione externâ fidei, et scandalo manifesto pusillorum.

Sensus verè intentus.

Formula hæc non proponitur a rege in odium fidei, nec in ignominiam pontificis, quem sua majestas honorat et reveretur; nec in vexationem catholicorum, erga quos est benignissimus ; nec in abnegationem ullius veritatis fidei divinæ, de quâ noluit in hoc juramento mentionem fieri; sed ad civilem naturalemque duntaxat obedientiam exigendam, qualem cæteri monarchæ catholici, puta reges Francorum, a suis exigunt subditis. Pusilli autem sunt à meliùs sapientibus docendi, ut scandali opinionem deponant.

Textus Juramenti.

I.

Ego, A. B. veraciter et sincere agnosco, profiteor, testificor et declaro in conscientiâ meâ coram Deo et mundo, supremum dominum nostrum regem Carolum esse legitimum et verum regem hujusce regni, aliorumque majestatis suæ dominiorum et regionum.

[blocks in formation]

Sensus verè intentus.

I.

Planus et communis sensus hujus vocabuli non est alius, quàm quem olim habuit ante motam controversiam de primatu ecclesiastico; quique apud Gallos et Hispanos agnoscitur, cum principes suos vocant, illi souverains, isti verò soberanos. Nec ullam hic primatus insinuationem fieri, ipsi reges apertissimè declararunt. Quin eo jam res est disputatione deducta prudentium, ut multi theologi regii existiment primatum regium in ecclesiâ non aliud dicere, quam omnes personas laicas et ecclesiasticas, omnesque causas et res ipsorum quæ aliquid temporale aut bursale includunt, ad dominium et jurisdictionem principis civilis pertinere; nisi quatenus ipse dignetur cognitionem ecclesiæ tribunali deferre: judicium vero de fide et moribus ac ritubus, rex noster sibi non arrogat, sed ad episcopos rejicit. Executionem vero & protectionem decretorum ec

clesiæ jurisdictione principis subjici, nemo ignorat: ut possit sine scrupulo admitti, episcopum esse Caput, patrem, pastorem spiritualem imperatoris, regis, principis, ut judicet de ejus animâ: imperatorem vero, regem, principem, esse episcopi Caput, patrem et pastorem in temporalibus, ut de illius corpore et temporalitate judicium possit ferre: et diverso respectu, uterque primatum in ecclesiâ tenere dicatur.

Textus Juramenti.

II.

Quodque papa neque ex seipso, neque per ullam auctoritatem ecclesiæ seu cathedræ Romanæ, neque per ulla alia media cum alio quoquam, habeat potestatem vel auctori tatem deponendi regem, aut disponendi de ullis majestatis suæ regnis, seu dominiis; aut danti auctoritatem ulli externo principi ut invadat aut lædat ipsum, vel regiones ipsius; aut absolvendi ullum subditorum ipsius a vinculo fidelitatis seu obedientiæ erga majestatem ipsius; aut licentiam seu permissionem concedendi ulli subditorum ipsius, ut arma sumat, tumultusve suscitet, ullamve offerat violentiam aut læsionem regali personæ majestatis suæ, vel statui, seu gubernationi, sive ullis majestatis suæ subditis, intra majestatis suæ dominia.

[blocks in formation]

ficis potestatem indirecte etiam ad temporalem coactionem extendi: quod videtur temerarium, et erroneum in fide.

in pontifice sitam esse: quod non est contrariæ sententiæ falsitatem jurare, sed suum duntaxat de eà judicium sub juramento ad mandatum principis proferre. Quod si hoc a mulits temerarium judicetur, a multis etiam ut verum defenditur; maxime a theologis, jurisconsultis, et episcopis Franciæ; vel quia principes Angliæ et Franciæ nunquam se tali jurisdictioni submittere voluerunt, vel quia talis potestas, etsi speculative concedatur, in praxi tamen nequit exerceri, nisi cum tumultu et sanguine. Cujusmodi cruentæ executiones non solum dedecent ecclesiasticam lenitatem, verum etiam decolorant sacerdotalem dignitatem.

2. Videtur excludere potes- 2. Etiam tale concilium posset tatem totius ecclesiæ in concilio in facto errare et innocentem generali indubitato repræsenta- damnare; ut de concilio quinto tivè congregatæ ; quasi ponti- Honorium primum damnante fex ne quidem in tali concilio respondet Bellarminus. Et præposset principem deponere; terea tale concilium nunquam quod videtur esse contra fidem; aliquid statuit de temporalibus, cum saltein de fide sit, pontifi- nisi consentientibus principum cem tali concilio fultum non et rerumpubl.legatis: qui si composse in decretis suis errare. missionem habent principes suos potestati et dispositioni concilii submittendi, non sequitur inde aliquid contra hoc jura mentum, nec juramentum hoc illi dispositioni contradicit.

3. Videtur etiam juramento abnegari auctoritas omnis suasiva, excitativa, hortatoria; quâ pontifex posset alios principes ad defensionem ecclesie, aut jura ipsius recuperanda suscitare: quod nemo vere jurare poterit.

3. Agitur in hoc juramento solum de auctoritate seu potestate jurisdictionis, sive superioritatis ; et illa solum negatur : non autem de auctoritate doctoris, aut potestate confederatorum, vel morali suasione: hæc enim non obligantin conscientiâ eos quibuscum agunt, sicut vera jurisdictio et superioritas obligat subditorum conscientias.

Textus Juramenti.

III.

Juro etiam ex corde quod, non obstante quâcunque declaratione sive sententiâ excommunicationis aut privationis factâ seu concessâ, aut faciendâ, seu concedendâ per papam aut successores ejus, aut per ullam auctoritatem derivatam vel derivandam ab ipso vel ab ejus cathedrâ, contra prefatum regem, hæredes ejus, aut successores; vel ullâ absolutione dictorum subditorum ab obedientiâ suâ, fidem servabo, veramque fidelitatem erga majestatem ipsius, hæredes successoresque; eosque defendam juxta ultimum posse meum, contra omnes conspirationes vel attentatus quoscunque qui contra ipsum fient, aut ipsius vel eorum personas, eorumve coronam aut dignitatem, ratione vel colore accepto ex ullâ tali sententiâ, seu declaratione, sive aliunde; quodque omni modo possibili mihi conabor detegere et manifestare majestati suæ, hæredibusque et successoribus illius, omnes proditiones et proditorias conspirationes, quas cognovero aut audivero fieri contra ipsum, aut ullum ipsorum.

Sensus præsumptus.
III.

1. Videtur hâc clausula contemni et abnegari potestas spiritualis excommunicandi, quandoquidem nullum ejus effectum agnoscit; quod videtur cum fide pugnare.

Sensus verè intentus.

III.

1. Supponit potiùs quam negat potestatem excommunicandi, quam rex Jacobus expresse vetuit excludi. Qui autem effectus temporales excommunicationis consequentes neget, non facit ex contemptu potes tatis spiritualis, sed ex persuasione in secundâ clausulâ prolatâ, quâ jurans profitetur. se non agnoscere in spirituali potestate jurisdictionem ullam temporalem, nisi quam potestas civilis illi largitur.

« ZurückWeiter »