Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ment. Fuit ea quidem fabula, sed rudis adhuc et incondita, etsi minus temere composita quam Fescennina carmina, et ad leges rhythmi descripta, cantu jam ad tibiarum modos sonumque moderato, neque unius ac certi alicujus, sed mixti argumenti. Refrixit illa initio, quamdiu poetæ suas in scena fabulas ipsi egere: ubi vero agendi partes histrionibus sunt permissæ, ipsa juventus Rom. in scenam retulit risus jocosque priorum Satirarum, hasque fabulis ipsis, præsertim Atellanis, inseruit sive adjunxit; unde ex eo tempore Exodia (Intermezzi, Nachspiele) dici cœpere. Fabulæ illæ Atellanæ, ab Atella, Oscorum in Campania oppido, sic dictæ, (unde actores earum Osce etiam loquebantur,) videntur prorsus fere congruisse fabulis Græcorum comico-satyricis, tum in delectu et tractatione argumenti, tum in petulantia, dicacitate, et audacia dictionis, quæ faceta potius et ridicula, quam obscœna et lasciva erat, in actorum saltationisque indole, et in ipsa actione, tum in eo, quod seorsum, nec adjunctæ tragoediis, exhiberentur.

Ad illam Romanorum Satiram δραματικὴν et διαλογικὴν, quæ antiquissima fuit, et tum ante Livii Andronici tempora, tum Exodiorum nomine post illa diu viguit, accessit deinde Satira διδακτικὴ et διηγημαTIKη, eaque duplicis generis, Enniana et Luciliana: nam Varroniana commode ad priorem referri potest. Q. ENNIUS, poeta celeberrimus, Græcis literis jam aliquantum imbutus et Scipioni Africano majori familiarissimus, qui natus est Rudiis, opp. Calabriæ prope Tarentum, et vixit ab a. U. C. 515. ad 585. non modo carminis Romanorum heroici poetarumque epicorum parens fuit, sed etiam Horat. Sat. I. 10. 66. rudis, h. e. novi et adhuc impoliti, et Græcis intacti carminis, Satiræ didacticæ, auctor dicitur. Probabili judicio tum ex loco Quintil. Inst. Or. IX. 2. 36. et titulo satiræ Ennianæ, qui Asotus s. Sotadicus est, tum ex paucis satirarum ejus reliquiis colligitur, illas fuisse varios carminum lusus, magna et metri et argumenti diversitate conspicuos, et non plane quidem respuentes dialogi formam, sed animandis tantum orationis coloribus adhibentes, neque comicum derisum, sed risum potius satiricum sectantes in rebus, e vita communi petitis et ad utilitatem communem moresque hominum spectantibus. Ad Ennianæ Satiræ similitudinem accessit Varroniana, quæ tamen non varia tantum metra et argumenta, et seria cum jocis, sed pedestrem quoque sermonem cum poetico, et, ut Luciliana, Græca cum Latinis miscuit. Quintilianus X. 1. 93. Alterum, inquit, illud est et prius Satiræ genus, (Ennianum,) quod non sola carminum varietate (sed etiam orationis, prosæ et numeris adstrictæ, Græcæ et Latina) mixtum condidit M. TERENTIUS VARRO, vir Romanorum eruditissimus.

Quod consilium homo doctissimus et ñоλvypaþóτaros, qui a. U. C. 638. natus est et mortuus a. 726. vel 727. sequutus sit in Satiris suis, quæ et libri passim dicuntur, et quarum non nisi tituli paucaque restant fragmenta, declarant ipsa ejus verba ap. Cic. Acad. Quæst. I. 2. unde intelligitur, eum in opere suo numeroso et multiplici orationis rerumque, ex omnibus literarum et artium generibus decerptarum, varietate conspicuo, philologiam cum philosophia temperasse, et imitatum esse in scribendi genere Menippum, philosophum Gadarenum, Cynicum et σrovdoyeλoîov: unde etiam tum ipse, tum satiræ ejus olim dicebantur Menippeæ et Cynicæ.

A Satira Enniana magis differebat Luciliana, cujus auctor C. LuCILIUS, eques Rom. magnusque Pompeii M. avunculus, Suessæ Auruncæ in Campania a. U. C. 606. natus est, et Satirarum libros XXX. scripsit, quarum fragmenta tantum, sed non pauca, supersunt. Is enim primum heroico plerumque metro usus est, et raro tantum iambico vel trochaico. Deinde tum facetior et urbanior, tum limatior fuit, quam Ennius et poetarum seniorum turba. Denique satira ejus ab Enniana discrepat et in materia et in forma, sive in argumento et in ratione consilioque, quod in eo tractando sequutus est: non enim sæpe, ut Ennius, sed unice ac semper id egit, ut mores hominum, et quidem acerbissime, notaret, nec vitia tantum, sed personas quoque iis contaminatas, nominatim summaque libertate, nulla dignitatis ratione habita, perstringeret; quumque veteris Græcorum comœdiæ studio ingenium ejus formatum hujusque veluti succo nutritum esset, illius non modo sermonem quotidianum ac pæne pedestrem, qui satiris inde proprius fuit, (v. Horat. Epist. I. 4. 1. et Sat. I. 4. 39–62. II. 6. 17.) sed venenatos etiam sales et dicacitatem æmulatus est. Et hæc est antiqua ejus et vernacula festivitas, quæ a Cic. ad Div. IX. 15. et Orat. I. 16. II. 6. laudatur, et præcipua videtur causa fuisse, quare ipse et satira ejus Romanis tam diu in deliciis fuerit; hic est styli nasus, ab eo primum conditus, (v. Plin. Præf. hist. nat.) et singularis ille character Lucilianus (Varr. R. R. III. 2. 17.) et Satiræ Lucilianæ, qui tam ex fragmentis ejus cognoscitur, quam ex veterum scriptorum testimoniis, inpr. Horat. Sat. I. 4. 1. seq. 10. 1—30. 46— 71. II. 1. 62. seq. Pers. I. 144. seq. Quintil. Inst. Or. X. 1. 93. Diomedis lib. III. p. 482, 483. ed. Putsch. et Evanthii, seu quisquis auctor fuit libelli de Trag. et Com.. qui in Thes. Gronov. T. VIII. et in editt. Terent. Westerhov. T. I. p. LV. Lindenbrog. p. 27. et Zeuniana legitur.

Satira itaque a Lucilio inventa, et præcipue ab Horatio, Persio, ac Juvenale, sed ab unoquoque diversa ratione exculta, est illud car

minum genus, quod vivis coloribus imaginibusque mores hominum adumbrare, et tum virtutem præceptis, quorum gravitas comitate plerumque ac festivitate condita est, commendare, tum errores potissimum ac vitia, luculentis exemplis salibusque modo urbanis modo nigris, vel risui vel invidiæ exponere, adeoque multiplici poeseos, dramaticæ potissimum, arte argumenta e vita quotidiana depromta tractare, et sic lectores tam delectare, quam docere et emendare conatur. Utrum hæc Satira sit justum poema nec ne, in quæstionem vocarunt Horat. Sat. I. 4. 39-64. Wieland ad h. 1. not. 7. Casaub. de Sat. Rom. lib. II. c. 5. (ubi conf. Rambach) et alii, qui in poeseos naturam diligentius inquisivere. Cf. inpr. Astius de Platonis Phædro, p. 44. seq.

Jam si quæritur, utrum et nomen et ipsum carminis hujus genus, sive alterutrum, Romanis proprium fuerit, an a Græcis, ut quidquid ad artes scientiasque spectat, petitum eorumque poesi satyricæ cognatum; Grammatici certant et adhuc sub judice lis est. Hinc etiam nomen varie scribitur, ab his Satyra, ab illis vero, quos sequutus sum, Satura vel Satira; nam utraque scriptura in codd. MSS. deprehenditur, et nihil differt inter eas, ut inter optumus et optimus, maxumus et maximus al. Saturam nonnulli dictam existimant a saturitate sive abundantia, plerique vero a rebus saturis, h. e. multiplicibus et miscellis, (v. c. gestu, vel lance satura, variis primitiis referta et oblata diis ruralibus, vel lege satura, multa capita vel varias res comprehendente, unde per saturam referre, exquirere sententias cet.) adeoque a mixtura variarum rerum, seu argumenti, seu metrorum, seu sermonis poetici et pedestris: quam etymologiam omnibus, Satiræ Rom. speciebus (tam priscæ et dramaticæ, quam Ennianæ, Lucilianæ, et Varronianæ) congruere dicunt, firmantque tum verbis Juven. Sat. I. 85, 86. tum testimoniis veterum Grammaticorum, Festi, Diomedis 1. 1. Isidori Orig. V. 6. et Acronis vel Porphyr. ad Horat. Sat. I. 1.

pr.

Nostro qualicumque judicio omnis quidem res, toties et a tam multis in quæstionem vocata, non magni adeo momenti est, et quemadmodum Casaubonus (in libello de Sat. Rom.) aliique, qui Saturam vel Satiram ita definiunt, ut sit carmen, cujus argumentum farragine seu mixtura diversorum vitiorum rerumque contineatur, nominis potius vim et etymologiam, quam carminis naturam respexisse, ita Jul. Scaliger, Dan. Heinsius aliique similitudini vocabulorum Satyrice vel Satyri et Satyra nimium tribuisse videri possunt: sed si nomen vel omnino Græcæ est originis, tamen Satura recte scribitur, non Satyra, et Satira; nam veteres Romani Græcum v ut breve Gallorum u pronuntiabant, Grammatici vero substituebant y, et indocti aut qui sibi

forte docti videbantur, i, v. c. inclytus et inclitus, vel lacrymæ et lacrimæ pro inclutus et lacrum, quæ vera scriptura in multis codd. MSS. reperitur. Multo autem probabilius est, non modo hoc carminum genus, de quo quæritur, sed etiam nomen ejus, saltem hujus usum, Romanis proprium fuisse, quam a Græcis profectum. Nam primum omnem fere dubitationem eximunt testimonia Horatii (Sat. I. 10. 66. ubi Ennius rudis et Græcis intacti carminis auctor dicitur) et Quintiliani, (Inst. Or. X. 1. 93. Satira tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius,) quæ profecto longe digniora sunt fide, quam incertæ recentiorum Criticorum conjecturæ. Deinde illa carpendi alios pravosque hominum mores ridendi ratio neque a Græcis verbo aliquo, a Satyris petito, insignita est, (nam ipsum σarupičew lasciviam potius petulantem, quam mordacitatem significat, et Satyri quoque salaces quidem vel petulantes et saltatores, non autem dicaces fingi solebant,) neque singulare aliquod, a Græcis excultum, poeseos carminumque genus umquam constituit, ad quod illa, quam supra dedi, Ennianæ ac potissimum Lucilianæ Satiræ descriptio ita transferri queat, ut non magna deprehendatur dissimilitudo. Aliquam quidem cum hac Satira cognationem habuerunt fabulæ Græcorum satyricæ, in primis comicorum poetarum, et majorem forte Silli; de quibus carminum generibus supra disputavi. Sed illarum et materies et forma fuit diversa: hi vero didactica quidem erant carmina, at differebant argumento ejusque tractandi consilio, quod ad solos vel philosophos vel poetas eorumque errores, non ad vitæ quotidianæ mores horumque emendationem spectabat; neque dubitamus, quin rerum quoque tractationem magnopere discrepasse intelligeretur, si integri superessent Silli, nec potius perpauca eorum fragmenta, quæ exactam comparationem non admittunt. Non etiam repugnabimus, si quis contenderit, Ennium, et præcipue Lucilium ejusque imitatores, duxisse colores quosdam et sales hausisse ex vetere Græcorum comœdia, Iambis, Sillis, fabulisque satyricis. (Cf. Horat. Sat. I. 4. 1. seq. 10. 14. seq. et Pers. I. 123. seq.) Verum propterea neque Græci Satiras scripsisse, neque Romani has illis acceptas retulisse censendi Præterea Romanam, non Græcam, Saturæ originem fuisse, ex historia et ipsa quoque nominis forma probabile fit. Temporibus priscis, quibus nec Satyri et satyrica dramata, nec ulla Græcæ poeseos genera, jam innotuerant Romanis, versibus Saturniis Fescenninisque in scena successit Satura, ut supra monuimus; et hæc deinde appellatio propter similitudinem aliquam, quæ argumenti potissimum varietate continebatur, tam ad illa carminum genera, quæ ab Ennio, quam ad ea, quæ a Lucilio inventa dicuntur, ab auctoribus eorum

sunt.

grammaticisque translata est. Enimvero neque Græcis scriptoribus hæc carmina, et quæ vulgo iis tribuuntur nomina, Satyra, Satura, et Satira, memorantur, neque Romanis aut Satira sua umquam Satyrice, aut satyrica Græcorum poesis s. fabula s. dramata Satiræ vel Satyræ dicuntur. Romani quoque vix ullam satyricarum fabularum, vel nominis certe hujus, mentionem faciunt ; nec ab iis carmina ejusmodi scripta, aut Satyri umquam Romæ inducti videntur. Contrarium certe nobis non persuaserunt, qui provocant vel ad loca Dionys. Halic. VII. 72. Athenæi VI. 7. et Marii Victorini lib. IV. p. 2591. collect. Putsch. quæ ad mimos potius, quam ad fabulas satyricas referenda sunt, vel ad Horat. Epist. ad Pis. v. 220-250. ubi poeta non de Romanorum, sed de Græcorum fabulis satyricis, et de norma, ad quam illæ sint exigendæ, judicium fert criticum, docetque v. 235. seq. quam rationem Satyrorum scriptor, h. e. si ipse satyrica scriberet dramata, sequendam putaret.

Ceterum omnino etiam notandum est, Græcis et Romanis scriptoribus neque accuratas, ut nobis, fuisse diversorum poeseos generum divisiones, vel ex natura semper cujusque petitas, sed sæpe a metro, (unde Iambi v. c. dicti,) vel aliunde desumtas, neque morem librorum cum titulis in vulgus emittendorum. Sic Horatii carmina, quæ vulgo Satiræ et Epistolæ appellantur, ab ipso singula primum ad amicos sunt missa et paucis admodum recitata, deinde vero a Grammaticis tum in libros collecta et digesta, tum Satirarum vel Eclogarum vel Sermonum et Epistolarum titulis insignita. Utrum et quomodo Horatius ipse et Persius Juvenalisque libros suos singulave carmina sive inscripserint sive digesserint, ignoramus. Juvenalis quidem carmina vulgo et Satiræ dicuntur, et in quinque distribuuntur libros: sed neque inscriptio ista neque divisio ab ipso poeta videtur profecta, et hæc quoque parum apta est, (nam plerique non nisi tres continent satiras, et secundus unam tantum,) a nobis tamen servata, quod jam a Prisciano et vet Schol. ad Sat. III. 240. hi libri laudantur. Illud quoque Satiræ nomen a Grammaticis demum singulis Horatii, Persii, et Juvenalis carminibus inditum est: nam olim et primum integros satirarum libros, non horum diversi argumenti sectiones, significasse videtur. Gellio certe satira Varronis eadem I. 22. satira et XIII. 11. liber dicitur; neque obstat, quod Lucilio XXX satirarum libri tribuuntur, quoniam liber, ut modo monui, nonnumquam unam tantum tresve satiras comprehendebat: nisi exinde potius colligere licet, satiram et librum Grammaticis synonymas fuisse voces. Cf. Horat. Epist. I.

13. 4.

« ZurückWeiter »