Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

D. IVNII IVVENALIS

VITA

PER ANNOS PROBABILIBVS CONIECTVRIS DIGESTA.

IVVENALIS 1.

A. V. C. VARR. 795. CHRISTI 42.

Probabilius est, Iuvenalem non ante, quam post hunc an

num in lucem editum esse. Satiram enim decimam tertiam annis LXI post consulatum Fonteii, adeoque, si ille C. Fonteius Capito est, qui a. V. c. 812. consul fuit (non L. Fonteius Capito cos. a. V. c. 820.), a. V. c. 873., eodemque anno vel potius sequente satiram XV. scripsit aut recitavit; in Aegyptum autem, quum octogenarius esset, missus est, ibique intra brevissimum tempus angore et taedio periit, si fides habenda Suetonio: nam ita brevitatis causa incertum Vitae supra adscriptae auctorem appellare liceat. Conf. ad a. V. c. 833. et 874. ad Sat. XIII, 16. 17. et XV, 27.

Eodem anno Quintilianum, clarissimum rhetorem (v. ad Sat. VI, 75. et 280.), Iuvenalem vero a. V. c. 791. Christi 38. natum esse, suspicabatur Dodwellus in Annal. Quintil. Regnabat tunc temporis (ab a. V. c. 794-807. Christi 41-54.) Tib. Claudius Drusus; ante quem (ab a. V. c. 790–794. Chr. 37— 41.) imperium tenuerat C. Caesar Caligula, qui a. V. c. 791. Chr. 38. accepto a Caesonia uxore philtro in furorem coniectus erat (cf. Sat. VI, 615 seq.), et a. V. c. 793. Lugduni instituerat certamen Graecae Latinaeque facundiae (v. ad Sat. I, 44. et VII, 147 seqq.), quo etiam tempore ab eo forsan in exsilium missus Secundus Carrinas rhetor, de quo v. ad Sat. VII, 204.

Hic vero Caligula successerat Tiberio, de cuius secessu Capreensi (a. V. c. 780–790.), tyrannide et amicorum principe Seiano huiusque potestate ac morte v. Såt. X, 56-113.

De parentibus poëtae nostri nihil memoriae proditum reperitur, praeter id, quod tradit Suetonius: Iuvenalis libertini locupletis, incertum filius, an alumnus.

Praenomen Iuvenalis Decimum esse, non Decium, praeter alios docuit Lud. Carrio Emendatt. cap. 1. Ab antiquis eum librariis communiter Ethicum cognominari (haud dubie propter plurima morum praecepta, quae satiris suis intexuit), ut Martialem coquum, Propertium nautam, Ovidium Getam, Statium Aquilinum, Prudentium amoenum, monet Barth. Advers. VI, 1. Eodem nomine passim laudatur a Petro Blaesensi in Epistolis, Io. Sarisberiensi, Vincentio Bellov. aliisque huius aevi scriptoribus, qui et reliquos poëtas satiricos vocare solent ethicos, quoniam potissimum ab iis tractantur. Cf. Dan. Heins. de Sat. Horat. lib. I. pag. 48. et Nicol. Antonii Bibl. Vet. Hisp. lib. I. pag. 62.

Patriam poëtae fuisse Aquinum (Volscorum oppidum, quod móλų psyákn Strab. lib. V. p. 164. nunc autem Aquino dicitur, et patria quoque fuit Thomae de Aquino, celebris Scholasticorum parentis), probabili iudicio colligitur e Sat. III, 319. Hinc in omnibus fere Iuvenalis codicibus, et scriptis et editis, recte cognominatur ille Aquinas, in nonnullis vero vitiose Arpinas. In vetustiss. cod. Pithoei ad initium Sat. I. haec verba leguntur: « Iuvenalem aliqui Gallum propter corporis magnitudinem, aliqui Aquinatem dicunt. >>

IVVENALIS 7.

A. V. C. 801. CHRISTI 48.

Messalina, impudicissima Claudii Imp. uxor, palam nuptias facit cum C. Silio, formosissimo iuvene, et cum eo interficitur consilio ac iussu Narcissi, ditissimi potentissimique libertorum Claudii. v. ad Sat. VI, 115-132. X. 329-345. et XIV, 329 seq. Praeter Narcissum Pallas et Posides liberti plurimum gratia valebant apud eumdem Claudium Imp. Cf. ad Sat. I, 109. et XIV, 91.

[ocr errors]

IVVENALIS 8.

De praeceptoribus Iuvenalis nihil potest certa et explorata

fide tradi. Henninius quidem, Criuiti aliorumque auctoritatem

sequutus, ad vitam Iuvenalis, quae Suetonio tribuitur, notat,

eam Frontone Grammatico (quem etiam Sat. 1, 12. innui qui-.

dam putant) magistro usum esse et ab eo summa diligentia in-

stitutum hunc enim docuisse illis temporibus Romae magna

cum nominis celebritate, teste Gellio. Eamdem ob causam fuere

etiam, qui Iuvenalem in disciplinam traditum esse Quintiliano

suspicarentur. Sed quam infirma sit haec ratio, facile intelli-

gitur. Nam non modo Romae alii quoque tunc temporis iique

celebres fuere Grammatici et Rhetores, quorum scholas fre-

quentare potuit Iuvenalis, quum puer esset, sed multo quoque

probabilius est, eum quorumvis potius aliorum institutione for-

matum fuisse, quam Frontonis illius et Quintiliani. Hic enim,

quod supra diximus, vel eodem, quo poëta noster, anno, vel

aliquot, ille autem multis annis post eum natus videtur. Marcus

certe Cornelius Fronto, clarissimus Rhetor, cuius passim men-

tionem facit Gellius (Noct. Att. II, 26. XIII, 28. XIX, 8. 10.

13.), praeceptor fuit duorum Imperatorum, M. Antonini Phi-

losophi (qui ei statuam in senatu, consulatum in duos menses

aliosque honores contulit) et Veri. ( v. Capitolin. in vita Anton.

Philos. c. 2. et Veri c. 2. Auson. in grat. act., Macrob. Sat. V,

1. et ipsius Frontouis Epist. ad Marcum ap. Charis.) Antoninu

vero ille regnavit a. V. c. 914–933. a. Chr. 161-180. et natus

est a V. c. 874. Chr. 121. aliquot forte mensibus vel adeo annis

post mortem Iuvenalis, qui ad summam vixit senectutem. Quis

itaque sibi persuadeat, utriusque praeceptorem fuisse Frontonem

illum?

Ceterum si pater poëtae nostri locuples libertinus fuit, filium

artibus liberalibus honestisque, quibus nobilium, saltem ingenuo-

rum, liberi instituebantur, imbuendum curare poterat ; idque

omnino curasse videtur.

Ostorias in Britannia bellum gerit adversus Brigantas. Cf. ad

Sat. XIV, 196,

IVVENALIS 22.

A. V. C. 816. CHRISTI 63.

C. Sofonius Tigellinus, Burro mortuo, praetorianis cohortibus praeponitur a Nerone, apud quem plurimum gratia valet proper similitudinem morum. v. ad Sat. I, 155 seqq. Eodem anno aetatis tricesimo, P. Mario Celso, L. Asinio Gallo consulibus, moritur A. Persius Flaccus poëta (v. Sueton. in eius vita), et Nero uxorem ducit Poppoeam Sabinam, quae ita diffluebat luIaria, ut, quocumque iret, sexcentas secum asellas duceret (nam lacte asinino utebantur molles homines, ut teneresceret cutis et candesceret), et unguenta suavissimi odoris ab ea dicerentur Poppoeana. Cf. ad Sat. II, 107. VI, 462. 468 seqq.

IVVENALIS 23-40.

A. V. C. 817-834. CHRISTI 64-81.

Irenem ad mediam fere aetatem declamasse, animi magis eausa, quam quod scholae se aut foro praepararet, tradit Suetonius C ad Sat. I, 15 seq. Hinc etiam Martiali Epigr. VII, 91. facundus dicitur, et nulla fere est satira, quae non redoleat ingenium, declamandi exercitio, pro more illius aevi, plane formatum.

IVVENALIS 24.

A. V. C. 818. CHRISTI 65.

Occiditur C. Calpurnius Piso, auctor coniurationis in Neronem, vir bonus, ditissimus, liberalis doctorumque hominum, patronus, qui a. V. c. 801. cum L. Vitellio Consul fuerat suffectus. De hoc et aliis Pisonibus, qui illis temporibus vixere, 1. ad Sat. V, 109. Cum eo pereunt etiam alii, qui et praedivites erant, et impliciti Pisonianae coniurationi, Plautius Laterarus (Consul designatus et Messalinae adulter), L. Annaeus Seneca et M. Annaeus Lucanus poëta. Vid. ad Sat. V, 109. VII, 7 seq. (ubi Lucanus Serrano et Saleio Basso, pauperibus hom temporum poëtis, opponitur) VIII, 147. et X, 15 seqq. Eodem anno prima fuit eaque saevissima persecutio Christiano

« ZurückWeiter »