Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Iuvenali, qui hac contemtione et incuria minime paene omnium digni sunt. Illius odae multorum, satirae unius tantum alteriusque ingenium exercuere. Hic vero ducentis abhinc annis nullum fere nactus est interpretem; et quales antea? qui neque verba eius diligenter expiscati sunt, neque horum sententiam satis explanarunt, sed potius satiras illius argutis vanaque doctrina veluti obruerunt et obscurasse magis videri possunt quam illustrasse. Desiderabatur adhuc editio, in qua tum textus, ut vulgo dicunt, ad fidem bonorum codicum legesque artis constanter recenseretur et vitia vulnerave non manifesta solum, sed latentia quoque sanarentur; tum satirae ipsae perpetuo explicarentur commentario, qui adolescentes cum fructu, voluptate sensuque veri ac pulchri eas legere et non modo singula, quae tam in argumento, quam in tractatione magnopere differunt, intelligere, sed etiam cuiuslibet eclogae summam ac virtutes cognoscere doceret, quae non tam singulis sententiis earumve enuntiatione atque inventione continentur, quam illarum coagmentatione et partium cum summa consilioque primario congruentia. Ad eiusmodi editionem me adspirasse non dissimulavi, sed severorum me iudicum desideriis votisque satis facturum esse nec speravi unquam, nec sperare potui. Contentus eram muniisse viam et fundamenta quasi iecisse, quibus superstrueretur ab aliis melius aedificium et adiicerentur haec, illa demerentur. Raro etiam humanitatis exemplo, cuius gratissima nunquam memoria ex meo effluet animo, tanta mihi suppeditata erat criticorum subsidiorum copia, ut decimam vix partem cuiquam contigisse crediderim, qui ante me accesserit ad poëtam edendum. Omnium vero, quos unquam exhausi, la

borum longe molestissimi fuere primum collatio octoginta circiter codicum, vel manu scriptorum vel typis excusorum, quos paene omnes ipse a principio ad finem comparavi, eorumque notatio, descriptio et in ordines atque classes distributio; deinde lectio commentariorum, qui temporis iacturam fructu inde percepto neutiquam compensabant et in Henniniana editione seorsum ad quemvis versum, altero alterum in aliis libri paginis excipiente, erant evolvendi; denique confectio Indicis rerum verborumque uberrimi. Tot et tantas difficultates ac molestias si reputaverint aequi harum rerum iudices, non mirabuntur profecto, nondum fuisse quemquam, qui tantum sibi laboris, quantum ego receperim, imponi pateretur et in eodem perferendo constanter perseveraret, multosque destitisse a consilio edendi Iuvenalis, iam diu mente agitato, aut oneri succubuisse. lidem non pauca forte vitia condonabunt ei, qui primus talia moliatur, non ignari, hominibus etiam longe doctioribus obrepere subinde somnum in opere tam vasto et arduo, neque animum vigere semper et satis acute videre, nedum eius, cui Herculei labores illi fuerint exantlandi et neque magna librorum copia, neque satis otii suppetierit, sed, quum semper non minus fere studii theologiae, quam philologiae, et linguis orientalibus, quam Graeciae ac Latii literis, impenderit, propter negotia varia crebrasque interpellationes, subseciva tantum tempora et operas plerumque tumultuarias huic labori dicare licuerit. Forsan et non immemores erunt eorum, quae Heyne in Praef. Virg. vere dixit: « Non minores difficultates ipsum premunt interpretem. Namque et eius ingenium infinita rerum minutarum copia ac subtilitate (nec minus comparatione tot co

[ocr errors]

dicum et Indicis copiosi concinnatione) obtundi obscuraque opera et argutiis superiorum interpretum obscurari, et, dum in aliorum sensu acuendo desudat, proprium sensum obrui et hebetari necesse est. Dum undique et tum ad singula verba, quibus aliqua difficultas, ad aliorum quidem intelligentiam, adhaerescere forte possit, quam ad innumera, ab aliis prave accepta, male exposita aut in tenebras involuta, circumfertur et intenditur animus, dumque in verbis commode explicandis defixus est, multa interdum occurrunt minus cum re coniuncta, exciditque id, quod ad illum locum ab initio quaerebatur; nec raro fit, ut sensim sensimque ad alias rerum notiones et imagines delabaris et tandem subiungas interpretationem, quam, si in alio deprehenderis, quomodo ei in mentem venerit, assequi vix possis. Quae omnia communem interpretum conditionem nimis duram et iniquam esse docent, quam ut in eo genere perfectae aliquid et absolutae operae exspectari possit. >>

Hanc vero interpretum conditionem multo duriorem reddit et iniquiorem indoles aevi nostri, quo non pauci eorum, qui humanitatis profitentur studia, quamquam mitem Gesneri sapientiam iustis praedicent laudibus, Klotzium tamen arrogantia et inhumanitate superant, et ne tironibus quidem ulla religio est, summos quoque viros, ὧν οὐκ εἰσὶν ἱκανοὶ λῦσαι τοὺς ἱμάντας τῶν ὑποδημάτων et quorum doctrina, ingenium ac merita non minus a me suspiciuntur quam ab omnibus, qui ea rite aestimare sciunt, asperrimis dictis lacessere altoque despicere supercilio. Ita enim nostro saeculo, quod de humanitate ac luce literarum toties gloriatur, venimus ad summum fortunae:- Caedimur et totidem plagis consumimus hostem! Aequam saltem

et liberalem censuram quis exspectet ab hominibus Heineckio similibus? qui adolescens, etsi sine ira et studio scripsisse sibi visus est, rustica tamen et Archilochia aut Hipponactea in me subinde effudit dicteria in libello singulari, in quo nonnulla quidem recte, non diffiteor, et magno cum strepitu iuvenilis iactantiae mihi exprobravit, sed plerumque, ubi me insimulavit ineptiarum vel ridicula et absurda mihi excidisse censuit (ita enim amabat loqui et in eo sibi placebat), illa expromsit ipse et ridendi materiam praebuit. Haec vera esse patebit ex Var. lect. et Comm., in quibus omnia, tam ab eo (quem iam ante hos octo annos fato functum esse nunc demum rescivi, postquam editionem hanc iam subieceram prelo ), quam ab aliis vel recte, vel perperam notata recensui et iis potissimum censoribus, qui, quum novas ipsi meditarentur Iuvenalis editiones, acerrime in me invecti sunt, nonnulla, sed humaniter, respondi, memor verborum poëtae mei: Semper ego auditor tantum, nunquamne reponam? Quodsi vero saepius ipsi illi labuntur atque a vero aberrant, qui unice id agunt per otium ac studiose et cupide, ut aliena rimentur detegantque peccata et vitia; quam humanum est errare! in tanto potissimum opere et tot difficultatibus impedito! quam aequum, errantem comiter in viam reducere!

Scrib. Stadae Cal. Febr. A. R. S. MDCCCXVIII.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »