Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hic vero Caligula successerat Tiberio de cuius secessu Capreensi (a. V. c. 780-790.), tyrannide et amicorum principe Seiano huiusque potestate ac morte v. Såt. X, 56–113.

De parentibus poëtae nostri nihil memoriae proditum reperitur, praeter id, quod tradit Suetonius: Iuvenalis libertini locupletis, incertum filius, an alumnus.

[ocr errors]

Praenomen Iuvenalis Decimum esse, non Decium, praeter alios docuit Lud. Carrio Emendatt. cap. 1. Ab antiquis eum librariis communiter Ethicum cognominari (haud dubie propter plurima morum praecepta, quae satiris suis intexuit), ut Martialem coquum, Propertium nautam, Ovidium Getam, Statium Aquilinum, Prudentium amoenum monet Barth. Advers. VI, 1. Eodem nomine passim laudatur a Petro Blaesensi in Epistolis, Io. Sarisberiensi, Vincentio Bellov. aliisque huius aevi scriptoribus, qui et reliquos poëtas satiricos vocare solent ethicos, quoniam potissimum ab iis tractantur. Cf. Dan. Heins. de Sat. Horat. lib. I. pag. 48. et Nicol. Antonii Bibl. Vet. Hisp. lib. I. pag. 62.

Patriam poëtae fuisse Aquinum (Volscorum oppidum, quod moc psyán Strab. lib. V. p. 164. nunc autem Aquino dicitur, et patria quoque fuit Thomae de Aquino, celebris Scholasticorum parentis), probabili iudicio colligitur e Sat. III, 319. Hinc in omnibus fere luvenalis codicibus, et scriptis et editis, recte cognominatur ille Aquinas, in nonnullis vero vitiose Arpinas. In vetustiss. cod. Pithoei ad initium Sat. I. haec verba leguntur: « Iuvenalem aliqui Gallum propter corporis magnitudinem, aliqui Aquinatem dicunt. >>

IVVENALIS 7.

A. V. C. 801. CHRISTI 48.

Messalina, impudicissima Claudii Imp. uxor, palam nuptias facit cum C. Silio, formosissimo iuvene, et cum eo interficitur consilio ac iussu Narcissi, ditissimi potentissimique libertorum Claudii. v. ad Sat. VI, 115–132. X. 329-345. et XIV, 329 seq. Praeter Narcissum Pallas et Posides liberti plurimum gratia valebant apud eumdem Claudium Imp. Cf. ad Sat. I, 109. et XIV, 91.

IVVENALIS 8.

A. V. C. 802. CHRISTI 49.

De praeceptoribus Iuvenalis nihil potest certa et explorata fide tradi. Henninius quidem, Criniti aliorumque auctoritatem sequutus, ad vitam Iuvenalis, quae Suetonio tribuitur, notat, eum Frontone Grammatico (quem etiam Sat. 1, 12. innui qui-. dam putant) magistro usum esse et ab eo summa diligentia institutum hunc enim docuisse illis temporibus Romae magna cum nominis celebritate, teste Gellio. Eamdem ob causam fuere etiam, qui Iuvenalem in disciplinam traditum esse Quintiliano suspicarentur. Sed quam infirma sit haec ratio, facile intelligitur. Nam non modo Romae alii quoque tunc temporis iique celebres fuere Grammatici et Rhetores, quorum scholas frequentare potuit Iuvenalis, quum puer esset, sed multo quoque probabilius est, eum quorumvis potius aliorum institutione formatum fuisse, quam Frontonis illius et Quintiliani. Hic enim, quod supra diximus, vel eodem, quo poëta noster, anno, vel aliquot, ille autem multis annis post eum natus videtur. Marcus certe Cornelius Fronto, clarissimus Rhetor, cuius passim mentionem facit Gellius (Noct. Att. II, 26. XIII, 28. XIX, 8. 10. 13.), praeceptor fuit duorum Imperatorum, M. Antonini Philosophi (qui ei statuam in senatu, consulatum in duos menses aliosque honores contulit) et Veri. (v. Capitolin. in vita Anton. Philos. c. 2. et Veri c. 2. Auson. in grat. act., Macrob. Sat. V, 1. et ipsius Frontouis Epist. ad Marcum ap. Charis.) Antoninu vero ille regnavit a. V. c. 914-933. a. Chr. 161-180. et natus est a V. c. 874. Chr. 121. aliquot forte mensibus vel adeo annis post mortem luvenalis, qui ad summam vixit senectutem. Quis itaque sibi persuadeat, utriusque praeceptorem fuisse Frontonem illum?

Ceterum si pater poëtae nostri locuples libertinus fuit, filium artibus liberalibus honestisque, quibus nobilium, saltem ingenuorum, liberi instituebantur, imbuendum curare poterat ; idque omnino curasse videtur.

IVVENALIS 10.

A. V. C. 804. CHRISTI 51.

Ostorius in Britannia bellum gerit adversus Brigantas. Cf. ad Sat. XIV, 196,

IVVENALIS 13-29.

A. V. G. 867-821. CHRISTI 54-68.

Claudio Imp., qui Agrippinae uxoris fraude necatur boleto venenato (v. ad Sat. V, 147. et VI, 620 seq.), in imperio succedit Nero, cuius et Domitiani temporibus maxima morum corruptela immaniaque vitia vigent et flagitia, quae in primis Sat. I. II. III. VI. et VIII. adumbrantur. Ex iisdem intelligitur, Neronem fuisse tyrannum, aurigam, cantorem, citharoedum, histrionem, popinarum frequentatorem, paedicatorem, incendiarium, Troicorum scriptorem. v. Index et Sat. VIII, 193230. Famosi delatores huius aevi Matho, Heliodorus, Demetrius, Egnatius Celer, Regulus, Massa, Carus, Latinus. Cf. ad Sat. I, 32-36. Nero dicitur Domitius Sat. VIII, 228.

IVVENALIS 16.

A. V. C. 810. CHRISTI 57.

Si recte Iuvenalis natalem definivimus, hoc anno togam ille virilem sumsit, quippe quae anno aetatis XVI ineunte sumi solebat illo aevo. v. Massoni vita Ovidii et Horatii, nec non Noris. Cenotaph. Pisan. p. 115 seq. Eodem anno Cossutianus Capito, Tigellini gener et Ciliciae praefectus, de pecuniis repetundis postulatus a Cilicibus et damnatus est. Cf. ad Sat. VIII, 93.

IVVENALIS 18.

A. V. C. 812. CHRISTI 59.

C. Fonteio Capitone et Vipsanio Coss. nascitur Calvinus, amicus Iuvenalis. Cf. ad Sat. XIII, 17.

IVVENALIS 21.

A. V. C. 815. CHRISTI 62.

Hoc forte anno primam poëta posuit barbam. Cf. ad Sat. I, 25 seq. XIII, 56 seq. et Dodwelli Annal. Quintil. p. 180.

IVVENALIS 22.

A. V. C. 816. CHRISTI 63.

C. Sofonius Tigellinus, Burro mortuo, praetorianis cohortibus praeponitur a Nerone, apud quem plurimum gratia valet propter similitudinem morum. v. ad Sat. I, 155 seqq. Eodem anno et aetatis tricesimo, P. Mario Celso, L. Asinio Gallo consulibus, moritur A. Persius Flaccus poëta (v. Sueton. in eius vita), et Nero uxorem ducit Poppoeam Sabinam, quae ita diffluebat luxuria, ut, quocumque iret, sexcentas secum asellas duceret (nam lacte asinino utebantur molles homines, ut teneresceret cutis et candesceret), et unguenta suavissimi odoris ab ea dicerentur Poppoeana. Cf. ad Sat. II, 107. VI, 462. 468 seqq.

IVVENALIS 23-40.

A. V. C. 817-834. CHRISTI 64-81.

Iuvenalem ad mediam fere aetatem declamasse, animi magis causa, quam quod scholae se aut foro praepararet, tradit Suetonius. Cf. ad Sat. I, 15 seq. Hinc etiam Martiali Epigr. VII, 91. facundus dicitur, et nulla fere est satira, quae non redoleat ingenium, declamandi exercitio, pro more illius aevi, plane formatum.

IVVENALIS 24.

A. V. C. 818. CHRISTI 65.

Occiditur C. Calpurnius Piso, auctor coniurationis in Neronem, vir bonus, ditissimus, liberalis doctorumque hominum, patronus, qui a. V. c. 801. cum L. Vitellio Consul fuerat suffectus. De hoc et aliis Pisonibus, qui illis temporibus vixere, v. ad Sat. V, 109. Cum eo pereunt etiam alii, qui et praedivites erant, et impliciti Pisonianae coniurationi, Plautius Lateranus (Consul designatus et Messalinae adulter), L. Annaeus Seneca et M. Annaeus Lucanus poëta. Vid. ad Sat. V, 109. VII, 79 seq. (ubi Lucanus Serrano et Saleio Basso, pauperibus horum temporum poëtis, opponitur) VIII, 147. et X, 15 seqq. Eodem anno prima fuit eaque saevissima persecutio Christiano

rum, qui iussu Neronis tunica molesta aliorumque tormentorum inusitato genere conficiebantur; quo respexit poëta Sat. I, 155 seq. et VIII, 235.

IVVENALIS 25.

A. V. C. 819. CHRISTI 66.

Hoc anno a Nerone damnatur Trasea Paetus, socer Helvidii Prisci, quae insignia erant virtutum liberiorisque animi exempla. Cf. inf. ad A. V. C. 823. et ad Sat. V, 36. 37.

IVVENALIS 26.

A. V. C. 820. CHRISTI 67.

L. Fonteio Capitone et C. Iulio Rufo consulibus (v. ad Sat XIII, 16. 17.) P. Egnatius Celer Stoicus falso testimonio adiuvat damnationem Bareae Sorani, discipuli amicique sui, qui exemplar erat virtutum et Proconsul Asiae fuerat. v. ad Sat. 1, 33. III, 116 seq. et VII, 91.

IVVENALIS 27.

A. V. C. 821. CHRISTI 68.

Neronis scelera et ineptias, quae Sat. VIII, 193-230. notantur, vindicant Virginius, Vindex et Galba. v. Sat. VIII, 221. 222. Eo caeso summa imperii defertur ad Servium Sulpicium Galbam, qui post octennium ex Hispania Romam redierat. Ab hoc Quintilianum ex Hispania Tarraconensi, cuius opp. Calagurris eius patria fuit, admodum adolescentem hoc anno Romam perductum esse, tradit Hieronymus in Chron. Quae si vera sunt et Quintilianus, de quo vix dubitare possis, Hispanus fuit, nec Romanus, quod Nic. Gedoyn, Gallicus eius interpres, contendebat: probabile est, illum iam Romae fuisse ante imperium Galbae, quippe qui ipse nos docet Inst. Orat. X, 1. et XII, 11. a se iuvene auditum esse Domitium Afrum, summuin oratorem, quem iam a. V. c. 813. Chr. 60. mortuum esse, ex Tac. Ann. XIV, 19. cognoscimus. Quoquo modo se res habeat, constat certe, Quintilianum exinde viginti annos Rhetoricam in

« ZurückWeiter »