Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rum, qui iussu Neronis tunica molesta aliorumque tormentorum inusitato genere conficiebantur; quo respexit poëta Sat. I, 155 seq. et VIII, 235.

IVVENALIS 25.

A. V. C. 819. CHRISTI 66.

Hoc anno a Nerone damnatur Trasea Paelus, socer Helvidii Prisci, quae insignia erant virtutum liberiorisque animi exempla. Cf. inf. ad A. V. C. 823. et ad Sat. V, 36. 37.

IVVENALIS 26.

A. V. C. 820. Christi 67.

L. Fonteio Capitone et C. Iulio Rufo consulibus (v. ad Sat. XIII, 16. 17.) P. Egnatius Celer Stoicus falso testimonio adiuvat damnationem Bareae Sorani, discipuli amicique sui, qui exemplar erat virtutum et Proconsul Asiae fuerat. v. ad Sat. 1, 33. III, 116 seq. et VII, 91.

IVVENALIS 27.

A. V. C. 821. CHRISTI 68.

Neronis scelera et ineptias, quae Sat. VIII, 193–230. notantur, vindicant Virginius, Vindex et Galba. v. Sat. VIII, 221. 222. Eo caeso summa imperii defertur ad Servium Sulpicium Galbam, qui post octennium ex Hispania Romam redierat. Ab hoc Quintilianum ex Hispania Tarraconensi, cuius opp. Calagurris eius patria fuit, admodum adolescentem hoc anno Romam perductum esse, tradit Hieronymus in Chron. Quae si vera sunt et Quintilianus, de quo vix dubitare possis, Hispanus fuit, nec Romanus, quod Nic. Gedoyn, Gallicus eius interpres, contendebat: probabile est, illum iam Romae fuisse ante imperium Galbae, quippe qui ipse nos docet Inst. Orat. X, 1. et XII, 11. a se iuvene auditum esse Domitium Afrum, summum oratorem, quem iam a. V. c. 813. Chr. 60. mortuum esse, ex Tac. Ann. XIV, 19. cognoscimus. Quoquo modo se res habeat, constat certe, Quintilianum exinde viginti annos Rhetoricam in

1

#

schola publica Romae professum esse. v. Dodwelli Annal. Quintil. § 12. 13. 15. et conf. ad Sat. VIII, 188–198. Eius praeceptor Palaemon (v. ad Sat. VI, 452.), et discipuli clarissimi fere Plinius iunior et C. Caelius orator.

IVVENALIS 28.

A. V. C. 822. CHRISTI 69.

Galba occiditur a M. Salvio Othone, homine mollissimo, qui ita diffluebat luxuria, ut in ipsis castris uteretur speculis et faciem madido pane lineret. Idem paulo post, copiis suis a Vitellio victis in pugna Bebriacensi, gladio pectus sibi transfigit. vid. Sat. I, 99-109. et VI, 559. Amicus eius erat Seleucus astrologus. v. ad Sat. VI, 559.

IVVENALIS 28-38.

A. V. C. 822-832. CHRISTI 69-79.

Vitellio interfecto regnat Flavius Vespasianus, Imperator bo-. nns, sed tam avarus, ut urinae etiam vectigal comminisceretur. Cf. ad Sat. XIV, 204.

IVVENALIS 29.

A. V. C. 823. CHRISTI 70.

Hvidius Priscus, gener Thraseae Paeti, damnatur a Vespasiana. Cf. sup. ad a. V. c. 819.

IVVENALIS 34.

A. V. C. 828. CHRISTI 75.

Ex Italia abire iubetur Berenice, pulcerrima Agrippae maioris, regis Iudaeorum, filia (ut quidam putant, Herodis filia et nor Ptolemaei, regis Aegypti), quae amorem Titi Caesaris iam jade ab a. V. c. 823. in se accenderat et cum fratre, Agrippa ninore, ultimo Iudaeae rege, incestum fecit. Cf. ad Sat. VI, seq. Pro Berenice regina et apud eam se causam dixisse ndit Quintilian. Inst. Or. IV, 1.

IVVENALIS 36-44.

A. V. C. 830-838. CHRISTI 77-85.

Britannia et Orcades insulae expugnantur ab Agricola, qu tamen Hiberniae occupandae consilium exsequi non potest; sec revocatus a Domitiano in otio vivit, ut tyranni insidias effugiat et moritur a. V. c. 846. veneno necatus, quod vulgo saltem credebatur. Cf. ad Sat. II, 159 seq. IV, 127. XIV, 196. XV, 124. Gallia causidicos docuit facunda Britannos Sat. XV, 111.

IVVENALIS 39.

A. V. C. 833. CHRISTI 80.

Iuvenalis, qui ad mediam fere aetatem declamaverat, ab hoc tempore, paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem et Statium, hoc genus scripturae industrie excolit;" sed diu ne modico quidem auditorio quidquam committere audet, propter tyrannidem Domitiani. Ita Suetonius in Vita; ad quam' bene haec adnotavit Oudend. « Poëta studiis literariis et declamationibus animi causa operam dedit ad XL aetatis annum. Hinc lusit aliquando satiram in Paridem, Neronis pantomimum, mox occisum a Nerone. (v. ad Sat. VI, 87.) Tunc vero non prosecutus est poëticum studium; certe non palam divulgavit carmina; donec iam octogenarius sub Imp. Hadriano, qui a. V. c. 870. Romam venerat, prae indignatione tot malorum poëtarum et criminosac priorum Imperatorum et aulicorum suorumque temporum et civium vitae denuo in bilem effundendam erupit f suasque satiras recitavit, atque pro Neronis pantomimo inseruit ; Sat. VII, 87. Domitiani pantomimum iuniorem Paridem, itidem a Domitiano morte multatum ( v. ad Sat. VI, 87. VII, 87.): eaque occasione poëtae Statii meminit VII, 82 seq. Quum vero praeter alia infercisset Sat. VII, 90 seq. Quod non dant procedabit histrio cet. illis versibus offensus iste histrio, qui Hadriano Imp. in deliciis erat et omnia apud illum poterat, conflavit Iuvenali invidiam, ita ut in suspicionem venerit, quasi praesentia tempora figurate, ut ait auctor, per veterem quasi m illum Paridem notasset. Quapropter illum Hadrianus, facetissimo ingenio et poëtis favens Princeps, sed incitatus ab histrione, tali supplicii genere affecit, quod levi et ioculari delicto par

res,

A

ese videbatur, eumque, qui ridebat, homines quosdam fieri praefectos et tribunos favore histrionis, ipsum fecit praefectum cohortis Aegyptiacae, ut videretur pro suis versibus esse honoratas; sive sub honoris specie illum ab Vrbe removit. Neque haec accidisse vivo Domitiano, luce meridiana est clarius. Nam eins mortem ipse Iuvenalis descripsit Sat. IV, 34. VI, 279. VII, et sub Traiano laudatur ille vivens a Mart. XII, 18. Non

[ocr errors]

histrio seu pantomimus Neronis vel Domitiani, sed Hadriani st intelligendus tum Sat. VII, 87. et go. tum in Sidonii Apoll. carm. IX, 270. irati fuit histrionis exsul. Plura vide ар. Sa'mas. Plin. Exerc. in Solini c. 32. p. 319 seq. al. 449 seq. ct Dodwell. in Annal. Quintil. § 37-41. p. 156 seq. »

IVVENALIS 40-55.

A. V. C. 834-849. CHRISTI 81-96.

Imperium obtinet T. Flavius Sabinus Domitianus, qui ultimus Flavius, Nero calvus et Pontifex summus dicitur Sat. IV, 37.38.46. 137. Aevum eius simile Neroniano (v. ad. a. V. C. 807) et insigne copia delatorum in dies crescente, e quibus famosissimi erant Regulus (v. ad Sat. I, 33 seq.), Belbius Mas# ( Sat. I, 35.), Metius Carus (Sat. I, 36.), Palfurius Sura (Sat. IV, 53.), Armillatus (ibid.), Pompeius (Sat. IV, 110.), Catullus Messalinus (Sat. IV, 113 seq.) et Fabricius Veiento. (Sat. III, 185. IV, 113. 124. VI, 113.) Huius Fabricii, senatoris hominisque adulandi peritissimi, uxorem Hippiam cum Sergio gladatore in Aegyptum migrasse, narratur Sat. VI, 82-113. Praefecti Vrbi sub Domitiano erant Pegasus et Rutilius Gallieus. v. ad Sat. IV, 75 seq. et XIII, 157.

IVVENALIS 42.

A. V. C. 836. CHRISTI 83.

Domitianus ridicula expeditione in Cattos facta a Senatu triumphum et cognomen Germanici accipit. Conf. ad Sat. VI, 205. Hoc etiam anno tyrannus ille, repudiata Domitia occisoque proper adulterium eius Paride histrione (Sat. VII, 87.), palam mquam cum uxore consuescit cum Iulia, Titi fratris sui filia, Sino nupta, quae coacta abortivis conceptum abigere moritur

et a. V. c. 844. Chr. 91. consecratur. Eodem tempore Domitianus severas de adulteriis et pudicitia leges, Iuliam et Scatiniam, revocat. Cf. ad Sat. II, 29-44. Di LXVII, 3. et Dodwell. Annal. Quintil. § 24.

IVVENÁLIS 43.

A. V. C. 837. CHRISTI 84.

Domitianus X. et App. Iunius Sabinus consules. Hunc Iunium nonnulli Sat. XV, 27. innui putant.

IVVENALIS 44-51.

A. V. C. 838-845. CHRISTI 85-92.

Bellum geritur adversus Dacos, in quo App. Iunius Sabinus et Corn. Fuscus pereunt. Domitianus tandem annuo tributo promisso pacem ab hoste emit, et tamen de victoribus falsum agit triumphum cognomenque Dacici sumit. Cf. ad Sat. IV, 111. VI, 205. et Dodwelli Annal. Quintil. § 22. et p. 190. ubi suspicabatur etiam, eodem tempore ridiculum Patrum consilium de inusitatae magnitudinis rhombo a Domitiano habitum esse (si: verum fuit, non fictum), ante quam in Dacos mitteretur Fuscus et quum tristes tam e Britannia (cuius rex praeter alios fuit Arviragus Sat. IV, 127.), quam de Cattis et Sygambris nuntii venissent. Cf. ad Sat. IV, 37 seqq. 111. 126. 147. Ei consilio affuisse dicuntur Pegasus ICtus celeberrimus, qui sub Vespasiano Consul fuit suffectus cum Pusione et postea Praefectus Vrbi (v. ad Sat. IV, 75 seq.), Vibius Crispus, senex iucundi et mitis ingenii (Sat. IV, 81 seq.), Acilius Glabrio cum filio (Sat. IV, 93-103.), Rubrius (ibid. v. 104 seq.), Montanus abdomine tardus (v. 107.), Crispinus, matutino sudans amomo (qui servus olim fuerat Aegyptius, sed a Domitiano ad dignitatem provectus equestrem luxuria diffluebat, de quo v. ad Sat. 1, 26 seq. IV, 1 seq. 108. 109. ), Pompeius delator (Sat. IV, 110.), Corn. Fuscus (ibid. v. 111. 112.), Catullus Messallinus et Fabricius Veiento. (v. ad Sat. IV, 113 seq. et sup. ad a. V. c. 834.)

« ZurückWeiter »