Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

85

Nil dubium; magna est fornacula: pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
Vt male defensus! Curramus praecipites, et,
Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget, et pavidum în ius
Cervice obstricta dominum trahat.-Hi sermones
Tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi.

Visne salutari, sicut Seianus? haberé
Tantumdem, atque illi summas donare curules?
Illum exercitibus praeponere? tutor haberi
Principis angusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldaeo? Vis certe pila, cohortes,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

90

summas .

91. ulli 14. 17. 22. 70. 75. 76. et quidam codd. Paris. sellas donare curules 10.12. 14-27. 45-50. 54-69.71-74.77. et omnes

fere codd. Paris. haud dubie e glossa. Hanc tamen lect. revocavit Ach.

93. augusta 1. 10. 21-27. 54, 56. 62. 64. 69–76. 82. et quidam codd. Paris. h. e. quae sedes quasi regni fuit, a Roma illuc translati; vel imperatoria ac sancta (v. Ovid. Fast. I, 609 seq.) et venerabili, quoniam Principis fuit secessus. Sed haec notio iam exprimitur verbis Principis sedentis, et venustius mordaciusque est epitheton angusta, quod restitui ex 11. 14-20. 45-50. 55. 57-61. 63.65-68.77. et optimis MSS. Paris. probb. Scalig. ad Manil. p. m. 42. Voss. Etymolog. p. 30. Lindenbr. et Ach. Finge tibi Imperatorem Romanum et Augustum, in parva ac petrosa insula sedentem. Cf. Comm.

94. vis ducere pila emer.d. Scioppius Verisim. IV, 10. vis certae pila cohortis (h. e. primipilatum) 60. 65. prob. Mancin. Neutra lectio vulgatae

[ocr errors]

95

400

Egregios equites et castra domestica? Quidni
Haec cupias? et, qui nolunt occidere quemquam,
Posse volunt. Sed quae praeclara et prospera tanti,
Vt rebus laetis par sit mensura malorum?
Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas,
Et de mensura ius dicere, vasa minora
Frangere pannosus vacuis Aedilis Vlubris?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Seianum: nam qui nimios optabat honores
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat
Excelsae turris tabulata, unde altior esset
Casus et impulsae praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum,
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summus nempe locus nulla non arte petitus
Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci
Descendunt reges et sicca morte tyranni.

praeferenda videtur. Haec vero verba cum affirmantis, tum interrogantis esse possunt.

97. tantum 10. 11. 14-17. 19. 20 22-24. 27.45. 59. 60. 64. 65. 69. et plerique codd. Paris. non improb. Schurzfl. ut dicat poëta: quaenam usque adeo bona sunt, ut non mala habeant admixta? Eodem sensu interpp. tantum non omnes vulgatam quoque lect. ceperunt. Ita vero mox ut non dicendum erat, non ut. Hanc difficultatem sensisse videtur Lubinus, qui emendabat Vt (h. e. quum) rebus lactis par est mensura laborum. Praestiterit: Quum rebus laetis par sit m. m. vel quae praeclara et prospera tanta (sunt), Vt rebus lactis par

405

410

sit m. m., ut iis tantum mali, nec potius plus iunctum sit?

101. mensuris 11. - uis pro ius 10. 15. 18. 19. 27. 45-49. 54-60. 65. facili errore.

102. vacuisque 11. 17. 18. 20. non improb. Schurzfleisch. modo pannosis reponatur.

112. ac vulnere 16.24. sine caede et sanguine (avatuoti ap. Homer.et Oppian.) 77. Serv. ad Virg. et Ioh. Salisbur. in Policratico II, 15. probb. Schurzfl. et Heins. ad Claudian. in Cos. I. Stilic. II, 19. qui vulnus pro glossemale habebant. Sed sanguis potius interpretamentum vulneris aut certe caedis esse videtur (nam caedes et φόνος saepe pro sanguine et αἵματι

445

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis Incipit optare et totis Quinquatribus optat, Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam, Quem sequitur custos angustae vernula capsae. Eloquio sed uterque perît orator: utrumque Largus et exundans leto dedit ingenii fons. Ingenio manus est et cervix caesa; nec umquam Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. «O fortunatam natam me consule Romam !»> Antoni gladios potuit contemnere, si sic Omnia dixisset. Ridenda poëmata malo,

сс

120

Quam te conspicuae, divina Philippica, famae, 125
Volveris a prima quae proxima. Saevus et illum
Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
Torrentem, et pleni moderantem frena theatri
Dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
Quem pater ardentis massae fuligine lippus.
A carbone et forcipibus gladiosque parante
Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

[blocks in formation]

118. perît, v. sup. ad v. 11.
123. potuit gladios 49.

130

124. O iam dixisset 14. Hinc Troiam pro Omnia conj. Schurzfleisch. ut innuat poëta, ideo Antonium Ciceroni fuisse infensum, quod eius eloquio Roma sit tuta reddita ac fortunata. Sed idem recte monet, verbis suis non inconsultius fidem esse habendam, quum Ciceronis poëmata ridenda mox dicantur.

131. forcipibus (quasi foricipibus, Herausnehmer, Zangen, Pelicane) recte omnes , quos vidi, libri, non forficibus, quod passim substituitur. v. Heins. ad Ovid. Met. VI, 556. ad Virg. Aen. VIII, 453. XII, 404. Oudend. ad Suet. Aug. 75. et Böttiger in Sabina p. 267. 268. ed. pr.

435

140

Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis Lorica et fracta de casside buccula pendens Et curtum temone iugum victaeque triremis Aplustre et summo tristis captivus in arcu, Humanis maiora bonis creduntur: ad haec se Romanus Graiusque ac barbarus endoperator Erexit: causas discriminis atque laboris Inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam, Praemia si tollas? Patriam tamen obruit olim Gloria paucorum et laudis titulique cupido Haesuri saxis cinerum custodibus; ad quae Discutienda valent sterilis mala robora ficus: Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. Expende Hannibalem: quot libras in duce summo

132. in luteo 68. luto 64. 73. ex emend. Britan. et al. ut sit id. qd. luteo, prima syll. longa, et sic metro consulatur. At vid. Comm. tuto Vulcano conj. Iacobs coll. Claudian. in Eutrop. II, 456. seq. quia tutam artem, quaeque nihil minaretur periculi, exercuerit Demosthenis pater, et contra filius, tuto Vulcano relicto, ad rhetorem missus arte illa, unde sibi petierit gloriam, misere perierit. 133. trophaeis 17-19.21-27. 45 -50. 54-57. ut et nostri poëtae vulgo trophäen dicunt. Sed rpóratOY vel τροπαίον dicitur monimentum τῆς τῶν ἐχθρῶν τροπῆς, conversionis, h. e. fugae hostium, quod victoriae significandae causa in ipso pugnae loco erigebatur, a τροπή et τροπάω. 134.bucula 11.21. 22.

136. Applustre 10. Amplustrae 64. Amplustre 16. 24. 25. 27. 45-48.58. 60. 65. ut in quibusdam codd. Sil. X, 324. et al. Festus: Aplustria, inquit, navium ornamenta, quae, quia

445

erant amplius, quam erant necessaria usui, etiam amplustria dicebantur. Aplustra forte 1. Vetus scholion est: "Aplustra, tabulatum ad decorandam superficiem navis adpositum: alii dicunt rostra navis, ornamentum puppis, apλaota.,,—summa in arce 6.

137. ad haec (scil. bona) revocavi ex 22. 25 a m. sec. 25. 27. 46-50. 54-59.71-74. et tribus MSS. Paris. ad hos 11. 12. 16. 21 ́ a m. sec. 23. 24 a m. pr. 45. et huc 77. ad hoc 1. 10.14.17-24 a m. pr. 70. 74. 75. 82. et XXXII codd. Paris. quos secutus est Ach. Vetus scholion est: "Ad hoc, id est non propter virtutem posse volunt, sed propter famam eť gloriam: cuius causa etiam imperium assumtum est.,,

438. et pro ac 10.14-18.20-22. 24. 45. seu pro ac 12. 23. endoperator scripsi pro induperator. v. sup. ad IV, 29.

145. fici 10. 2 64, Nil interest.

Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
Percussa Oceano Niloque admota tepenti,
Rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum
Transilit: opposuit natura Alpemque nivemque ;
Diducit scopulos et montem rumpit aceto.
Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit.
Actum, inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas 455
Frangimus et media vexillum pono Subura.

O qualis facies et quali digna tabella,

Quum Gaetula ducem portaret belua luscum !
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe, et in exsilium praeceps fugit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

[blocks in formation]

153. Diducit 4. 14. 45. 17-24. 70. 75. 76. et duo MSS. viri docti in Miscell. Obss. Crit. Vol. V. T. II. p. 298. In iisdem legitur rupit, ut in 18-24. 25. 27. 45-50.54-69.71— 74. Diduxit 10. 16. 24-27.45-50. 54—69.71—74.77. Deducit quidam, solenni permutatione. v. inf. ad XIII, 132. et Misc. Obss. 1. I.

155. Acti, inquit, nihil est 12. 20. 24. aliique codd. mss. teste ac prob. Heins. ad Ovid. Ep. Her. VIII, 104. Sed actum h. 1. coniungendum cum

464

est. Cf. ad IX, 88. — nil 44. 46. 47. 20.

[ocr errors]

- ni 16. 17. 20. 23. 24. 61-63.

[blocks in formation]

161. sedit 16. 462. Bythino 49. 56. 60. 65. Bithynio 50. 64. Bithinio 10. 18-21 a m. pr. 46-48. 58. Bitineo 45. Bithynico 21 a m. sec. Bythunico 25. v. sup. ad VII, 15.- iugulare 21 a m. sec. 27. 45. 47. 58. 65. Verbum autem vigilare non modo satirici poëtae ingenio (v. Comm.), sed historiae etiam (nam Prusias non iugulavit

« ZurückWeiter »