Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi. 120
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et aere.-

* Idcirco ut possim linguam contemnere servi,
Vtile consilium modo, sed commune, dedisti:
Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
Deceptas? Festinat enim decurrere velox

426

Flosculus, angustae miseraeque brevissima vitae
Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.-

Ne trepida: numquam pathicus tibi deerit amicus, 130
Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
Convenient et carpentis et navibus omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera maior
Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem.
Haec exempla para felicibus: at mea Clotho
Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
O parvi, nostrique Lares, quos thure minuto

XV, 7. Oudend. ad Lucan. V, 526. Broekhus ad Tibull. I, 5, 33. et ad Prop. II, 12. (al. 15.) 1. 23, 101. Drakenb. et nos ad Sil. I, 109. X, 23. 29. XIV, 515. Haec loca eorumque interpretes consulantur ab Ach. cuius nota est: quum litera m non eliditur, brevis fieri debet ante vocalem, quod intelligere est in circumeat, circumagat cet.

120. pars maxima 25. 45-48. 5560. 65.

123. possis 17. 18. 24. 46-49. p possit 19. Cf. Excurs. ad h. 1.

[ocr errors][merged small]

435

[blocks in formation]

Aut farre et tenui soleo exorare corona,

140

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus.
A tegete et baculo? viginti millia fenus
Pigneribus positis, argenti vascula puri,
Sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes.
De grege Moesorum, qui me cervice locata
Securum iubeant clamoso insistere Circo.
Sit mihi praeterea curvus caelator, et alter,
Qui multas facies pingat cito. Sufficiunt haec,
Quando ego pauper ero. Votum miserabile, nec spes
His saltem: nam, quum pro me Fortuna rogatur,

438. exornare 11. 45. 16. 23. 24. 25. 27. 45-50. 55-69. 71-74. et XIII codd. Paris. Quod non plane respuendum: nam saepius verbum pluribus iungitur nominibus, quamvis uni tantum et postremo prorsus conveniat.

439. fingam 11. 14.20. 29. Vtraque lectio notatur vet. scholio: "Constituam, componam, habeam: aut certe, quia in ceris vota figuntur apud templa.,, In cod. Schurzfl. hoc scholion forte rectius legitur: "Quando ego comminiscar quid, constituam aut quia certa in picturis vota figuntur.,,

141. Pigneribus pro Pignoribus 44.23. et Priscian. lib. VI. quos sequutus sum. Sic plerumque pignerare (ut sup. VII, 73.), et ubivis oppignerare scriptum reperies in libris antt. Couf. ad XI, 40.

142. Et 15.-Fabritius 24. 60. 65. v. ad II, 154.-notal 15.

443. Messorum 11. 15. 19. 22. 23. 24. Moesolorum 27. 47. Mysurum Calder. nescio qua auctoritate. Medorum 11. in marg. 16. 18. 45. 46. 49. 55. 58. v. sup. ad VII, 132. et Pontani Analecta II, 11. - Mox le

145

gendum crediderim: qui me (in) cervice locantes h. e. ponentes.

145. Sit tibi 21. - caelator curvus 22. torvus caelator 16. scrvus celator vel caelator 11. forte et 1. nam vetus schol. est opifices, servi argentarii, laboriosi, anaglypharii.

146. multa 8. unde maltha facies pingit conj. Pith. et rectius maltha f. fingit Salmas. Exerc. Plin. P. 1(96. Conf. de maltha Harduin. ad Plin. II, 104. s. 108. pingat 10. 11. 12. 14-27. 45-50. 54. 55. 57-69. 71. 72. 73. 76. 77. et omnes codd. Paris. e quibus illud nunc revocavi cum Ach. pingit 8. 75. fingit 56, 70. 82. quod aptius videri potest, ut plastes designetur, qui ex uno modulo vel archetypo multas facies s. typos cito (quod pictori minus congruit) exprimere et potest et solet. Cf. Salmas. 1. 1. Hinc olim reposueram fingat, quod usui linguae convenientius est. Sed v. Comm. sufficient 25. 27. 46-50. 54. 55. 57-63. 65—69. 71. 72. sufficiant 73. 77. Parum interest. Nonnulli interpungunt: Sufficiunt haec. Quando ego pauper ero? h. e. (ut exponit H. Valesius) quando ad hanc paupertatem seu ad haec parva

Affigit ceras illa de nave petitas,

Quae Siculos cantus effugit remige surdo.

[blocks in formation]

450

449. 150. Sic et Lucianus Επισκοπ c. 21. ὡς μηδ' ἂν τρυπάνῳ ἔτι διανοιχθῆναι αὐτοῖς τὰ ὦτα· τοσούτῳ κηρῷ ἔβυσαν αὐτὰ, οἷόν περ Οδυσσεὺς τοὺς ἑταίρους ἔδρασε δέει τῆς Σειρήνων ἀκροάσεως· — ἀλλ ̓ εἰσὶν αὐτῶν ὀλίγοι. οὐ παραδεδεγμένοι τὸν κηρὸν ἐς τὰ ὦτα.

D. IVNII IVVENALIS

AQVINATIS

SATIRAR V M

LIBER QVARTVS.

SATIRA X.

ARGVMENTVM

Homines ubivis fere terrarum vera ignorant bona, et opinata omnibus plerumque votis expetunt, in primis divitias, honores, eloquentiam, militarem gloriam, senectutem, pulcritudinem et robur corporis, quae tamen vel supervacua, vel etiam perniciosa sunt optantibus. v. 1 −14. Divilias qui possident, iis verendum est, ne iussu tyrannorum, ut Cassius Longinus et Seneca, vel manu latronum vel veneno necentur. 12-27. Non mirum itaque, stultitiam hominum semper Heraclito fletum movisse et risum contra Democrito, qui multo magis risisset, si nostris vixisset temporibus, quibus longe maior est luxus ac fastus. 28-55. Maxima potentia summique honores, ad quos nonnulli aspirant, magnam iis invidiam, perniciem ruinamque parant, nec nisi a mobili plebis animo et Fortunae favore pendent, quo mutato is, qui paulo ante adorabatur a vulgo, ab eodem male tractatur et ad scalas Gemonias indeque in Tiberim unco trahitur; quod suo damno experti sunt Seianus (56—107.), et iam ante eum Crassi, Pompeius, Caesar et alii: nam pauci fuere reges vel principes civitatis et tyranni, qui non violentam passi sint mortem. 108–113. Eloquentia summis nonnumquam oratoribus, ut Ciceroni ac Demostheni, mortis causa fuit. 114–132. Gloria bellica cum vana brevisque est, tum maximis saepe imperatoribus exitiosa, ut olim Hannibali, Alexandro et Xerxi. 133– 187. Longa vita multis obnoxia est incommodis ac malis; quippe senes plerumque deformes, rugosi, infirmi, tremuli, calvi, mucidi, edentuli, uxori, li beris, sibi ipsisque captatoribus graves, expertes gustus, ad rem Venercam inhabiles, surdi, caeci, manci, obliviosi. 188–239. Quodsi vero corpore etian ac mente valent in senectute homines, sentiunt tamen ac lugent alia eaque ma· iora mala, vel publica vel privata ac propria, qualia passi sunt Nestor, Peleus, Priamus, Hecuba, Mithridates, Croesus, Marius, Pompeius, quibus feliciores fuere Lentulus, Cethegus et Catilina. 240–288. Pulcritudo denique raro pudicitiam tuetur, multisque insidiis, iniuriis ac periculis subiecta est ;

quod docent exempla Lucretiae, Virginiae, Hippolyti, Bellerophontis et C. Silii. 289-345. Quae quum ita sint, Diis potius iudicium de eo, quod vere nobis conducat, permittendum, aut, si optandum aliquid, orandum est, ut mens sit sana in corpore sano, ut ea sit fortis, carens terrore mortis, laborum patiens et expers acrium affectuum cupiditatumque: ita enim tranquillam atque beatam agemus vitam, quae a sola virtute ac sapientia, non a Fortuna, pendet. 346-366.

Satira haec praeclara est et in perfectissimis Iuvenalis carminibus adnumeranda, quae tamen tractationis magis philosophicae vel declamationis, quam satirae speciem prae se ferre videtur. Poëta noster docet, homines tantum non omnes parum intelligere, quae vera et quae opinata sint bona, eamque ob causam omnibus vulgo votis expetere, quae sibi nocitura sint. Hinc rhetorum more, quem etiam in Sat. XIII.sequutus est, primum in exordio quasi breviter memorat, deinde copiose persequitur ea bona, quorum cupiditate desiderioque maxime ardemus, et quam noxia optantibus ea plerumque sint ac fuerint, aptissimis ostendit exemplis, ex historia desumtis ; quae quidem optima probandi ratio est. Exempla enim ad rem, quae explicatur, perspicuam nobis reddendam longe plus valent argumentis, efficiuntque, ut lector rei veritatem, quam antea perspexerat universe, nunc quasi ante oculos videat. In hac quidem dispositione partium et coniunctione, qualis etiam est in Sat. VI. et XIII., nulla cernitur ars poëtica (nam singulae eo ordine eaque transitione, qua in declamatione aliqua, sibi succedunt); at tanto maior in earum exornatione, quae admirabilis est et excellentissima. Idem argumentum, praeter Lucianum (Icarom. p. 205. et Navig. s. Vota p. 491. T. II. ed. Graev.) et Aristotelem aliosque Graecos, quorum libri Tepi evyis a Laërtio et Proclo laudantur, copiose tractavit Plato in Alcib. II., qui dialogus, passim in Comment. laudatus, Socratis continet doctrinam de precibus, quam in epitomen quasi rede. gere Xenoph. Memorab. Socr. I, 3, 1. et Valer. Max. V II, 2. ext. 1. quorum verba inf. ad v. 347 seq. adscripsi. Platonis dialogum Iuvenalis ante oculos habuisse videtur, etsi totam ex eo Satiram expressam esse nobis non persuasit Heinsius de Sat. Horat. p. 107. In secunda etiam Persii Satira reperiuntur quaedam velut lineamenta seu primae lineae, quibus colores induxit Iuvenalis et pigmenta adspersit. Quo autem tempore scripta sit Satira nostra, non satis constat, et vana sunt argumenta, quae ex v. 81. et 236. petuntur; ad quae loca v. Comm. et Var. Lect..

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt

2. Gangen pro Gangem recepi e 47. dinoscere 17. 24. 49. 55. 62. 65-69.71-73. Ita scribi iubet Serv.

ad Virg. Ge. II. cognoscere 21. discernere 7. 11. 14. 20. 22. 29. 45. ex interpretam.

« ZurückWeiter »