Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mallem agro: id est, nunc arbore aquas, nunc agro sidera culpante. Similis locus est apud Ovid. Met. v. 483. .

Et modo sol nimius, nimius modo corripit imber,

Sideraque ventique nocent.

i. 20. tribuit Echo jocum, quasi voces ultimas per jocum reddat: simul et jocosa Redderet laudes tibi Vaticani Montis imago, et supra 12. cujus recinet jocosa Nomen imago. i. 35. appellat Augustum (quamvis Dacierius aliter sentiat, et hanc interpretationem irrideat) columnam, qua fulciatur quasi salus reipublicæ, quæ ue a fortuna proruatur, pulchre orat. Injuriosa ne pede proruas Stantem columnam: sic etiam Pindarus. Οl. ii. ὃς Εκτορ ̓ ἔσφαλε Τροίας ἄμαχον ἀστραβῆ κίονα, et Lycophron v. 278. Ὦ Δαῖμον, οἷον κίον' ἀϊστώσεις δόμων Έρεισμα πατρας Svorvxous inоonáσas. Alioquin utuntur poetæ verbo murus, ut Ovid. Met. xiii. 281. Græcum murus Achilles et Seneca in Troad. 125. Tu præsidium Phrygibus fessis, tu murus eras. vide plura apud Burmannum ad Anthol. i. p. 84. iii. 24. dum dicit pueros formandos esse ad virtutem, atque ab libidine ad honestam gloriam deducendos; ita canit, quasi elementa pectoribus eradi debeant: Eradenda cupidinis Pravi sunt elementa, et teneræ nimis mentes asperioribus Formanda studiis. Sed videntur mihi hunc locum consideranti attentius pulcherrimi hi versus correctione indigere. Displicet certe rò pravi cupidinis. An una littera deleta et altera reposita melius legatur Parvis? nempe pueris eradenda sunt elementa etc. Parvos vero dici pueros satis notum. Cicero de Fin. v. 15. Parvi primo ortu sic jacent, tanquam omnino sine animo sint; plura dat Barthius ad Stat. Syle. p. 152. Sed nolumus plura afferre et copiosius explicare. Quare, omni longiori disputatione omissa, ponamus tantummodo exempla figurarum audacium. Lectores singulas velim secum attentius considerent. i. 1. fervidæ rotæ. 3. impiæ rates. 5. aspera nigris æquora ventis. (Sic Virg. Æn. iii. 285. Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas, vid. Oudendorp. ad Lucan. viii. 198. sed non licet plura proferre, ne moles hujus libelli augeatur) 9. nec jam sustineant onus Sylva laborantes. 10. (de Mercurio) curvæque lyræ parentem. 12. minax ponto Unda recumbit. 28. Aerias tentasse domos, animoque rotundum Percurrisse polum. 35. severus uncus. 36. lascivæ hedera. ii. 6. viridique certat Vacca Venafro. 7. morantem sæpe diem mero fregi. 9. inæquales procellæ. 12. ducta per vias Regum colla minantium. 13. penetralia sparsisse nocturno cruore hospitis. iii. 4. vires omne nefas animo moventes. 6. Pacori manus non auspicatos contudit impetus. 9. vigiles lucerna. 12. patruæ verbera linguæ: (unde fortasse illustrari potest formula Quinti Fratris Ciceronis non bellissima: Mirificam mihi verberationem cessationis epistola dedisti). 14. decora supplice vitta Virginum matres. 21. Socraticis madet sermonibus. 24. non mortis laqueis expedies caput. 29. mundæque cœnæ sollicitam explicuere frontem. iv. 2. vires animumque moresque aureos educit in astra, nigroque invidet orco. 8. rejectæ retrorsum Annibalis minæ. 9. spiral adhuc amor, vivuntque commissi calores Eolia fidibus puellæ: lividæ obliviones. 13. tempora quæ semel notis condita fastis,

Inclusit volucris dies: 14. agmina ferrata vasto diruit impetu: Sed cætera ipsis lectoribus quærenda relinquemus. Possis huc etiam referre, quod sæpius poeta res, omni sensu carentes alloquitur, ut i. 3. et 14. navim. iii. 13. fontem. i. 32. et iii. 2. lyram: atque iii. 21. amphoram. O nata mecum consule Manlio quocunque lectum nomine Massicum servas etc. Quem locum explicare aggressus est Castalio in Observ. Decad. v. c. 2. sed, ut mihi videtur, minus recte. Interpretatur enim sic: Quacunque de causa ex eis, vel quas proxime recensui, vel quas non tetigi, quacunque gratia, sive hilaritatis, sive somni causa, vinum conditum asservas etc. Quale acumen ! ergone habebant Romani amphoras, quibus condiderant vinum, quo somnum, alias, quibus amorem, alias, quibus rixas concitari volebant? Atque igitur ea de causa, ut hi motus excitarentur, vinum amphoris mandaveraut? Immo sensus, si quid video, hic est: O testa, seu amphora, quæ eo anno compacta et fabricata es, qua ego natus, id est, consule Manlio, descende, cujuscunque anni vinum habeas, quocunque consule lectum etc. Rectene tibi hunc locum explicasse videor? lege, quæ alii de hoc loco dicant, et ride. Videtur tamen Dacierius etiam ex aliqua parte verum vidisse.

[II. Rara vetera et nova verba.] Transeamus ad alia. Diximus enim supra ad felicem Horatii in elocutione audaciam referenda esse rara et nova verba. Ad rara etiam vetera verba referimus. Nolumus vero, quantam elegantiam et venustatem poetæ et oratores suis scriptis veterum verborum usu quasi renovato, et novis excogitatis concilient, copiose exponere. Sunt in omnium manibus, certe esse debent, aureæ Quintiliani Institutiones, unde facile peti hæc doctrina poterit. Quare nos quidem commemoratione exemplorum contenti erimus. Ad vetera vero rara et nova verba, quibus Horatius carmina sua, quasi stellis quibusdam, distinxit, referimus. i. 3. dissociabilis, pro eo, qui valet dissociare, de quo vide Baxterum et Gesnerum. 13. nota memor, quæ manet: catus et decoræ more palæstræ : ii. 1. motus civicus, ubi Schol. civicum sicut hosticum veteres dixerunt: et iii. 24. rabiem tollere civicam: 2. dedocere: 7. quis te redonavit Quiritem, ubi similiter schol. attende singulari numero dictum, quod non facile apud veteres invenies, ubi vide quoque Dacierium. Alias Quiris notat quemlibet plebeium vilemque e populo hominem. Vid. Ferrarium de Re Vestiar. L. i. c. 6. et Oudendorp. ad Lucan. ii. 386. Ibidem nota redde Jovi dapem, quod recte etiam Scholiastes notavit: 13. frangere cervicem, ubi Schol. nova verbo exsecratus est parricidam, ut infra Epod. 3. impia manu senile guttur fregerit: etsi aliter, et, ut mihi videtur, rectius sentiat Dacierius, nam hæc formula non raro occurrit. vid. Regium et Burmannum ad Quintil. Inst. Orat. viii. 3. p. 692. 5. prægestire, et 7. deproperare apio coronas. vid. Burmann. ad Ovid. Trist. iii. 13. 17. iii. 11.ludit exsultim. 12. mala vino lavere, ubi Schol. antiqua declinatione dixit lavere. 17. denominatus. 20. inaudax raptor, ubi vide Baxterum et Lambinum, qui dicit: Vox a nemine alio, quod sciam, usurpata. 23. Mollibit pro molliet antique. iv. 3. clarare: 4. indecorare : 6. noctiluna pro luna: 16. tutela Deliæ deæ passive pro eo, quem

[ocr errors]

tuetur dea: 9. obliviones carpere: 11. Pegasus terrenum equidem gravatus, ut Senec. Thyest. v. 106. jam tuum mæstæ pedem terræ gravantur. ubi vid. Gronovius et Drackenb. ad Sil. Ital. ii. 598. et Oudend. ad Lucan. v. 258. 14. tauriformis Aufidus: belluosus oceanus 15. inimicare, ubi Schol. inimicat fictum verbum est, quod deinde a recentioribus ævi scriptoribus frequentius positum fuit, loca indicat Reinesius ad Petron. c. 73. extr. Epod. i. hoc et omne militabitur bellum: Eois intonata fluctibus hiems. Non lubet tamen de his copiosius agere. Vidimus enim jam plerosque interpretes Horatiana verba, quæ in reliquis scriptoribus aut nunquam, aut rarius occurrunt, notasse. Hos igitur una cum antiquis scholiis consulant, qui plura scire cupiant. Nos vero, qui aliorum scrinia compilare nunquam didicimus, breviter tantummodo hæc indicanda nobis fuisse indicavimus.

[III. Græcæ constructiones.]

Quod denique ad Græcam orationis structuram ab Horatio in Latino sermone expressam attinet, plena sunt omnia carmina plurimis exemplis. Quoniam vero Daniel Vechnerus in Hellenolexia sive Parallelismi Græco-latini libris duobus copiosissime de hac re egit, atque cum ex Horatio non tantum omnia, tum complura ex aliis scriptoribus exempla contulit atque explicavit, nos quidem lectores ad illum librum ablegabimus. Ne tamen totam intactam relinquamus hanc partem, atque etiam hoc audaciæ genus, quemadmodum priora, exemplis illustremus, e multis adscribamus pauca. i. 3. audax omnia perpeti: 7. plurimus in Junonis honorem. ii. 12. lucidum fulgentes oculi, i. 12. animæ magnæ prodigus: superare pugnis nobilis : 15. furit te reperire atrox: 12. blandum ducere quercus: 27. immane quantum discrepat: 29. doctus sagittas tendere: 19. vultus lubricus aspici. ii. 1. notus animi paterni: 3. flores rosæ: 4. penna metuens solvi: 6. lassus maris et viarum: 9. desine querelarum: 3. umbram consociare amant: 19. turbidum lætatur. iii. 4. Injecta monstris terra dolet suis: 10. animum mitior anguibus: me objicere plorares 16. fallit sorte beatior: 27. perfidum ridens. iv. 2. niveus videri: 4. acuta belli: 6. prosper frugum: 8. dives artium: 11. vis edera. Epod. 5, 74. o multa fleturum caput. Sed tædet plura adscribere. Facile talia inveniri possunt.

Atque hæc quidem nobis de felici Horatii audacia dicta sunto. Utinam vero hac opera faciliorem jucundioremque illius lectionem reddidissemus juventuti! Græca quidem multas ob causas immiscuimus, etsi ea hoc seculo sperni non ignoraremus. Inprimis vero fecimus hoc ideo, quod similibus veterum locis inter se comparatis incredibile est, quantum sensus pulchri et venusti acuatur, animusque noster ad elegantias poetices intelligendas formetur. Digna sunt verba Stephani in not. ad Anacreont. c. 12. quæ a me repetantur: Hæc observatione sunt digna, ut et ipsi discamus caute imitari veteres, et si quid apud illos occurrat, quod in rem nostram sit, ita in usum nostrum illud vertere, ut non aliunde tamen petitum, sed domi natum videatur.

[ocr errors]

79

NOTICE OF

GODOFREDI HERMANNI ELEMENTA DOCTRINA METRICE. Lipsia, 1816. 8. pp. 813.

We trust that some of our learned correspondents will, without much delay, favor us with a regular notice of this celebrated work. Of the first edition frequent mention has been made in the Classical Journal. In this second edition many important alterations, corrections, and illustrations have been introduced. On the present occasion we shall however content ourselves with laying before our readers the following extracts, which relate chiefly to the critical productions of our own countrymen. What is said about them by so distinguished a foreigner as Professor HERMANN cannot fail to be read with much interest.

"Quum plerique, 'qui literas antiquas tractant, a philosophicarum disputationum subtilitate alieni sint, plures reperti sunt, qui fidem dictis meis haberent, quam qui rationes eorum intelligerent, qui perpauci fuere: plerique rem in medio positam reliquerunt: quidam, mea partim, partim sua culpa, multa male interpretati, etiam contradixere. Omnium studia commota sunt, ut, si nihil aliud effecerim, certe me non poeniteat, neglectioni rem metricam eripuisse. Postea apud Britannos metra attigit R. PORSONUS, vir magnæ accuratæque doctrinæ, qui, quantum diligenti exemplorum comparatione effici poterat, in iis, quæ nota habebat, metris ita præstitit, ut et observationes quasdam egregias, et non paucas præclaras emendationes attulerit. Omninoque dici vix potest, quantum hic vir exemplo suo studiis Græcarum literarum profuerit. Idem si etiam aliquid obfuit, non sibi ipsi, sed aliis tribuendum est. Magnorum enim virorum est, reserare claustra, et monstrare viam, non quo pone quis sequatur, magna impari passu vestigia legens, aut ad summum ibidem, ubi ipsi, consistat, sed ut longius alii procedant. Porsonus quidem, vir errandi tam parcus, quam Bentleius prodigus fuerat: audentissimus enim ille, quod periculum non formidaret, sape, sed κεῖτο μέγας μεγαλωστί : Porsonus igitur, sive non habens parem, seu ratus ita, quum id non celaret, hoc est a popularibus suis consequutus, ut, fassi, dissentire ab eo nefas ducant; non æquum neque e re sua facientes, quum exteros quoque idem servitium subire volunt, siquidem eorum demum justa est atque honesta admiratio, qui mortalem nullum erroris immunem esse memores, ut libere dissentiunt ab aliis, ita ipsi modestiores sunt. Post Porsonum plerique Britannorum

1

nihil ultra audentes, ad grammaticos relapsi sunt. Dignus est tamen, qui multa cum laude commemoretur GAISFORDIUS, vir doctissimus, qui etsi raro suum interposuit judicium, tamen et probe se didicisse has res, et libere posse ac sine cupiditate judicare ostendit. Hæc præclara editio Hephæstionis nuper demum, jam parte aliqua libri, quem nunc accipis, Blümnere, ad me perlata est. Apud nostrates, quorum hæc singularis virtus est, quod colligendo non contenti, etiam in caussas rerum inquirere amant, AUG. SEIDLERUS versibus dochmiacis, re difficillima, explicandis plus, quam quisquam alius ad metrorum scientiam contulit. Qui etsi eo in libro videtur aliquanto, quam debebat, audacior fuisse, tamen intelligentes harum rerum judices non solum, quam difficile sit, sciunt modum, ubi nova proferas, tenere, sed illud etiam cogitant, præstare utilibus admiscuisse aliquid falsi, quam_vacua errore, sed inutilia attulisse. Verumtamen quum ille Porsoni 'dam errores notavisset, contumeliis ab Hujus secta et conviciis, extremo inermium perfugio, exceptus est: qualia quis non æquo animo ferat, quando neque a quovis, neque quavis conditione laudari jucundum est." p. xv-xvii.

quos

"In versibus stropharum disponendis hæc duo maxime vitanda sunt, unum, ne quis temere sensum suum sequatur, præsertim ́non multa diligentique metrorum pervestigatione exercitatum atque excultum; deinde, ne regulas audiat, idoneo fundamento destitutas, quales ex parum accuratis observationibus, vel ex erroribus veterum, vel ex opinionibus clarorum hominum promanant. Et hoc quidem, quod postremum commemoravi, illorum potissimum causa dixi, qui Porsono auctore, viro doctissimo, sed rei metricæ non ultra notissima metra perito, nihil prius sibi agendum putant, quam ut versus, si fieri possit, omnes ad eamdem metri formam redigant: quod quam perversum sit, et supra p. 493. [ubi sunt hæc: Secundum genus Anacreonteorum bis invenitur in Prometheo, v. 128. —v. 397. Burneius et Blomfieldius, Porsoni regulam, quamplurimos versus in idem metrum reddi jubentis, sequuti, utroque loco dimetros choriambicos constituerunt, non sine dispendio venustatis numerorum, et contra disertam auctoritatem veterum,”] et olim in præfatione ad Hecubam p. 70. indicavi. Nam etsi bona est Porsoni admonitio, curandum esse, ut eadem metri species quam sæpissime recurrat, tamen neque ipse Porsonus satis caute ea usus est, et imitatores ejus, ut solent, qui toti ex alieno ore pendent, multo gravius in hoc genere peccarunt." Pag. 701.

in

"Porsonum sequutus censor Editionis meæ Supplicum Euripidis in Diario Classico (Classical Journal) T. viii. p. 428. seqq. dum in res fortuitas parumque momenti intentus erat, regulam proposuit hanc, ubi tertius pes tragici senarii una voce contineretur, simulque versus dividi posset in duas partes æquales, plerumque alteram versus partem aut elisionem ante se habere, aut voca

« ZurückWeiter »