Ergo tu visere lucos Antistrophe. Musarum ibis amœnos, Diamque Phœbi rursus ibis in domum Oxoniâ quam valle colit Delo posthabitâ, Bifidóque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Illic legéris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul & Latinæ Antiqua gentis lumina, & verum decus. Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Quas bonus Hermes Et tutela dabit solers Roüsi, Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset ; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet 70 80 Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis unâ demum epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt, spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. |