Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obscuras noctis sensisse per umbras, Quà Thamesis latè puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines. Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo Flaventes spicas, & lutea mala canistris, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) Misimus, & lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua sacris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge Nuda Caledonio variatas pectora fuco. Fortunate senex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, & famulas venisse ad limina Musas : At non sponte domum tamen idem, & regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter saltus frondosaque tecta Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ Ad citharæ strepitum blandâ prece victus amici Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo, Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes, Nec sentit solitas, immania pondera, silvas, Emotæque suis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces. Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, & miti lustrarit lumine Phœbus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetae. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, & Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum Phœbæos decorâsse viros qui tam bene norit, Si quando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem ; Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ, Magnanimos Heroas, & (O modo spiritus ad sit) Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges. Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, Annorumque satur cineri sua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis astaret ocellis, Astanti sat erit si dicam sim tibi curæ; Ille meos artus liventi morte solutos Curaret parvâ componi molliter urnâ. Forsitan & nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri Fronde comas, at ego securâ pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum, Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divûm, Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo (Quantum fata sinunt) & totâ mente serenùm Ridens purpureo suffundar lumine vultus Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.
Thyrsis & Damon ejusdem viciniæ Pastores, eadem studia sequuti a pueritia amici erant, ut qui plurimùm. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, & rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.
HIMERIDES nymphæ (nam vos & Daphnin & Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen : Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Muse Thusca retinebat in urbe. Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetâ sedítque sub ulmo, Tum vero amissum tum denique sentit amicum, Cœpit & immensum sic exonerare dolorem.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere Damon ; Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, & obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longúmque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon; At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, & per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ? Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit ? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni Molle pyrum, & nucibus strepitat focus, at malus auster Miscet cuncta foris, & desuper intonat ulmo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ. Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imber & Eurus Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quàm culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit & uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Moerent, inque suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos, Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas, Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco, Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat (Et callebat avium linguas, & sydera Mopsus) Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis? ajunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, & semper amorem Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Ægle Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales,
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri ; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, & omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens, Quem si fors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, & diris exercita fatis Gens homines aliena animis, & pectore discors, Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum, Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
« ZurückWeiter » |