Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ἔθαψε», Αἰσχίνη, οὐχὶ τοὺς κατορθώσαντας αὐτῶν, οὐδὲ τοὺς κρατήσαντας μόνους. Δικαίως. Ο μὲν γὰρ ἦν ἀνδρῶν ἀγαθῶν ἔργον, ἅπασι πέπρακται· τῇ τύχῃ δέ, ἣν ὁ δαίμων ἀπένειμεν ἑκάστοις, ταύτῃ κέχρηνται. "Επειτ ̓, ὦ κατάρατε, καὶ γραμματοκύφων, σὺ μὲν τῆς παρὰ τουτωνὶ τιμῆς καὶ φιλανθρωπίας ἐμὲ ἀποστερῆσαι βουλόμενος, τρόπαια καὶ μάχας καὶ παλαιὰ ἔργα ἔλεγες. Ων τίνος προσεδεῖτο ὁ παρὼν ἀγὼν ουτοσί; ἐμὲ δέ, ὦ τριταγωνιστά, τὸν περὶ τῶν πρωτείων σύμβουλον τῇ πόλει παριόντα, τὸ τίνος φρόνημα λαβόντα ἀναβαίνειν ἐπὶ τὸ βῆμα ἔδει; τὸ τούτων ἀνάξια ἐροῦντος; δικαίως μέντο ἂν ἀπέθανον. Επειτα, οὐδ ̓ ὑμᾶς, ἄνδρες Αθηναῖοι, ἀπὸ τῆς αὐτῆς διανοίας δεῖ τάς τε ἰδίας δίκας, καὶ τὰς δημοσίας κρίνειν. ̓Αλλὰ τὰ μὲν τοῦ καθ ̓ ἡμέραν βίου συμβόλαια, ἐπὶ τῶν ἰδίων νόμων καὶ ἔργων σκοποῦντας, τὰς δὲ κοινὰς προαιρέσεις, εἰς τὰ τῶν προγόνων ἀξιώματα ἀποβλέποντας, καὶ παραλαμβάνειν γε ἅμα τῇ βακτηρίᾳ καὶ τῷ συμβόλῳ, τὸ φρόνημα τὸ τῆς πόλεως νομίζειν ἕκαστον ὑμῶν, ὅταν τὰ δημόσια εἰσίητε κρινοῦντες, εἴπερ ἄξια ἐκείνων πράττειν οἴεσθε χρῆναι.

Demosthenes.

Ex. 235.

ECLOGE LATINE.

Luctus in morte passeris.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meæ puellæ,
Passer, deliciæ meæ puellæ,

Quem plus illa oculis suis amabat.
Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem :
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis !
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! o miselle passer!
Tua nunc opera meæ puellæ

Flendo turgiduli rubent ocelli.

Catullus.

[blocks in formation]

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque,
Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi ;
Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet, summaque domum sibi legit in arce :
Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque patet. Tota est ex ære sonanti :
Tota fremit, vocesque refert, iteratque quod audit;
Nulla quies intus, nullaque silentia parte.

Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis :
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent; qualemve sonum, quum Jupiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenent: veniunt leve vulgus, euntque :
Mistaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum; confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures;

Hi narrata ferunt alio: mensuraque ficti
Crescit; et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error,
Vanaque Lætitia est, consternatique Timores,
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cœlo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt; totumque inquirit in orbem.

Ovidius.

[blocks in formation]

Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut hæc vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello præficiendum putaretis! Nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit; quæ res est, quæ cujusquam animum in hac causa dubium facere possit? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quatuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior unquam aut fuit, aut esse debuit? qui e ludo atque pueritiæ disciplina, bello maximo, atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum, atque in militiæ disciplinam profectus est? qui extrema pueritia miles fuit summi imperatoris ? ineunte adolescentia maximi ipse exercitus imperator? qui

sæpius cum hoste conflixit, quam quisquam cum inimico concertavit? plura bella gessit, quam ceteri legerunt? plures provincias confecit, quam alii concupiverunt? cujus adolescentia ad scientiam rei militaris non alienis præceptis, sed suis imperiis; non offensionibus belli, sed victoriis; non stipendiis, sed triumphis est erudita? Quod denique genus belli esse potest, in quo illum non exercuerit fortuna reipublica? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant in usu militari positam, quæ hujus viri scientiam fugere possit.

Ne

Jam vero virtuti Cn. Pompeii quæ potest par oratio inveniri? quid est, quod quisquam aut dignum illo, aut vobis novum, aut cuiquam inauditum possit afferre? que enim illæ sunt solæ virtutes imperatoriæ, quæ vulgo existimantur, labor in negotio, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo; quæ tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus, aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor, L. Sulla, hujus virtute et subsidio confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii, explicavit. Testis est Africa, quæ magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter, Gallorum internecione patefactum est. Testis est Hispania, quæ sæpissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit. Testis est iterum et sæpius Italia, quæ, cum servili bello tetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit; quod bellum expectatione Pompeii attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes vero jam omnes oræ, atque omnes exteræ gentes ac nationes, denique maria omnia, tum universa, tum in singulis omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit præsidium, ut tutus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret? Quis navigavit, qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hyeme, aut referto prædonum mari navigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis unquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno, aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse?

Cicero.

[blocks in formation]

Sed neque Medorum silvæ, ditissima terra,

Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiæ certent: non Bactra, neque Indi,
Totaque thuriferis Panchaïa pinguis arenis.
Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertêre, satis immanis dentibus hydri;
Nec galeis densisque virum seges horruit hastis:
Sed gravidæ fruges, et Bacchi Massicus humor
Implevere; tenent oleæque, armentaque læta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert ;
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus
Victima, sæpe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa Deûm duxere triumphos.
Hic ver assiduum, atque alienis mensibus aestas.
Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbos.
At rabidæ tigres absunt, et sæva leonum
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes ;
Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes, operumque laborem ;
Tot congesta manu præruptis oppida saxis ;
Fluminaque antiquos subter labentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque alluit infra ?
Anne lacus tantos? te, Lari maxime; teque
Fluctibus et gemitu assurgens, Benace, marino?
An memorem portus, Lucrinoque addita claustra,
Atque indignatum magnis stridoribus æquor,
Julia quà ponto longè sonat unda refuso,
Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Avernis ?
Hæc eadem argenti rivos, ærisque metalla
Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.
Hæc genus acre virûm, Marsos, pubemque Sabellam,
Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos
Extulit; hæc Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello; et te, maxime Cæsar,
Qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris
Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virum.

Virgilius.

Ex. 240. Paulli Æmilii ad Populum Romanum Concio.

Quanquam et quam feliciter rempublicam administraverim, et quod duo fulmina domum meam per hos dies

« ZurückWeiter »