Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quis generosa putet, nisi fortia? nempe volucrem
sic laudamus equum, facili cui plurima palma
fervet et exsultat rauco victoria circo.

60 nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius
clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis;
sed venale pecus Coryphaei 'posteritas et
Hirpini, si rara iugo Victoria sedit.

nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
65 umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
exiguis, trito ducunt epiredia collo

segnipedes dignique molam versare Nepotis. ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da, quod possim titulis incidere praeter honores, 70 quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes. Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo. rarus enim ferme sensus communis in illa

fortuna; sed te censeri laude tuorum,

75 Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae, ne conlapsa ruant subductis tecta columnis. stratus humi palmes viduas desiderat ulmos. esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem 80 integer. ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro,

summum crede nefas animam praeferre pudori et propter vitam vivendi perdere causas. 85 dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno. expectata diu tandem provincia cum te rectorem accipiet, pone irae frena modumque, pone et avaritiae, miserere inopum sociorum: 90 ossa vides regum vacuis exucta medullis.

respice, quid moneant leges, quid curia mandet,
praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto
et Capito et Numitor ruerint damnante senatu,
piratae Cilicum. sed quid damnatio confert ?
cum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit,
praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis,
iamque tace; furor est post omnia perdere naulon.
non idem gemitus olim neque vulnus erat par
damnorum sociis florentibus et modo victis.
plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervos
nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
et cum Parrasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti

multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae.
inde Dolabellae atque hinc Antonius, inde

sacrilegus Verres referebant navibus altis occulta spolia et plures de pace triumphos.

95

100

105

nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum
et pater armenti capto eripiatur agello,
ipsi deinde lares, si quod spectabile signum.

ΙΙΟ

[si quis in aedicula deus unicus. haec etenim sunt

pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu]
forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon
despicias merito; quid resinata iuventus
cruraque totius facient tibi levia gentis?
horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
Illyricumque latus; parce et messoribus illis,
qui saturant urbem circo scenaeque vacantem.
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
cum tenues nuper Marius discinxerit Afros?
curandum in primis, ne magna iniuria fiat

115

fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est
auri atque argenti, scutum gladiumque relinques.
[et iaculum et galeam: spoliatis arma supersunt.]

120

125 quod modo proposui, non est sententia, verum est; credite me vobis folium recitare Sibyllae.

si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal vendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen, nec per conventus et cuncta per oppida curvis 130 unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, tu licet a Pico numeres genus, altaque si te nomina delectant, omnem Titanida pugnam inter maiores ipsumque Promethea ponas: de quocumque voles proavum tibi sumito libro. 135 quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis. 140 omne animi vitium tanto conspectius in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. quo mihi te solitum falsas signare tabellas in templis quae fecit avus statuamque parentis ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter 145 tempora Santonico velas adoperta cucullo?

Praeter maiorum cineres atque ossa volucri carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse, ipse rotam astringit multo sufflamine consul, rocte quidem, sed luna videt, sed sidera testes 150 intendunt oculos. finitum tempus honoris cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis, ac virga prior annuet atque maniplos solvet et infundet iumentis hordea lassis.

155 interea dum lanatas robumque iuvencum more Numae caedit Iovis ante altaria, iurat solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas. sed cum pervigiles placet instaurare popinas,

obvius adsiduo Syrophoenix udus amomo
[currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae]
hospitis adfectu dominum regemque salutat,
et cum venali Cyane succincta lagona.
defensor culpae dicet mihi fecimus et nos
haec iuvenes.' esto. desisti nempe, nec ultra
fovisti errorem. breve sit, quod turpiter audes,
quaedam cum prima resecentur crimina barba,
indulge veniam pueris. Lateranus ad illos
thermarum calices inscriptaque lintea vadit

160

165

maturus bello, Armeniae Syriaeque tuendis

amnibus et Rheno atque Histro; praestare Neronem

170

securum valet haec aetas. mitte Ostia, Caesar,

mitte, sed in magna legatum quaere popina;
invenies aliquo cum percussore iacentem,
permixtum nautis et furibus ac fugitivis,
inter carnifices et fabros sandapilarum
et resupinati cessantia tympana galli.
aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
quid facias talem sortitus, Pontice, servum?
nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae
turpia Cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.

175

180

Quid, si numquam adeo foedis adeoque pudendis utimur exemplis, ut non peiora supersint? consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut phasma Catulli. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,

185

iudice me dignus vera cruce. nec tamen ipsi
ignoscas populo; populi frons durior huius,
qui sedet et spectat triscurria patriciorum,
planipedes audit Fabios, ridere potest qui

190

Mamercorum alapas. quanti sua funera vendant,

quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
nec dubitant celsi praetoris vendere ludis.

195 finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni, quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?

res haut mira tamen citharoedo principe mimus nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic 200 dedecus urbis habes, nec mirmillonis in armis,

nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina,
damnat enim tales habitus, [et damnat et odit,
nec galea faciem abscondit:] movet ecce tridentem et,
postquam vibrata pendentia retia dextra

205 nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
erigit et tota fugit agnoscendus harena.
credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
porrigat et longo iactetur spira galero?
ergo ignominiam graviorem pertulit omni
210 vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.
Libera si dentur populo suffragia, quis tam
perditus, ut dubitet Senecam praeferre Neroni,
cuius supplicio non debuit una parari

simia nec serpens unus nec culleus unus? 215 par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula; sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartani sanguine coniugii, nullis aconita propinquis 220 miscuit, in scena numquam cantavit Orestes, Troica non scripsit. quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit? haec opèra atque hae sunt generosi principis artes, 225 gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu

prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.

« ZurückWeiter »